Teleki József gróf: Hunyadiak kora Magyarországon. Oklevéltár. X. (Pest, 1853.)
LV. Erzsébet királyné Ciliéi Fridrik grófnak, kit Ulászló lengyel király hozzá a béke eszközlése végett küldött, ötventől száz lovasig terjedhető kíséretével együtt bátorságlevelet ad saját és Dénes esztergomi érsek, bibornolt, és Szécsi Tamás kincstartó, mint kezeskedők, pecsétjei alatt. Kelt Győrött, oct. 11. 1442. Nos Elizabeth dei gracia, Regina Hungarie Dalmacie Croacie etc. Heres Bohemie ac austrie et Stirie ducissa necnon Marchionissa Morauie etc. Notumfacimus serie presencium quibus expedit vniuersis, Quod nos Illustrj principi Friderico Cilié Ortemburge et zagorie Comitj, auunculo nostro carissimo per Illustrissimum principem dominum Wladislaum Regem Polonie, pro faciendis nobiscum tractatibus ad Maiestatem nostram misso atque destinato, quamuis non precesserit causa timoris aliqua, in maiorem tamen eius securitatem et necminus mentis quietem, presentes literas nostri Saluiconductus, damus, concedimus, et transmittimus, per quas literas ipsum Comitem Fridericum, cum í'amiliaribus suis proprijs scilicet tantum a quinquaginta usque ad Centum Equos et totidem personas, sub nostre fidei christiane firmitate, ac in verbo Reginali sine omni fraude et dolo firmissime ac realiter et effectiue atque inuiolabiliter affidamus assecuramus, certumque et indubium facimus. ex parte nostra, necnon vniuersorum et singulorum prelatorum Baronum. Militum. et procerum partém nostram tenencium , fouenciuin et defendencium ac eciam aliorum quorumlibet cuiuscumque nacionis et lingagij existencium. nobisque adherencium hominuinque et familiarium nostrorum omnium et eorundem. quatinus prefatus Comes Fridericus. cum dicto numero personarum et Equorum suorum videlicet propriorum tantum sine dolo. ad nostram Maiestatem veniendi atque aput nos siue nobiscum quotquot diebus voluerit standi, pausandi, morandi, tractandi. conferendi. ac tandem viceuersa ad pretactum dominum Wladislaum Regem, vei ad