Házi Jenő: Sopron szabad királyi város története. I. rész, 7. kötet, Oklevelek, levelek és iratok 1521-től 1531-ig. (Sopron, 1929.)

Tartalomjegyzék - 83.

Primus testis, Vitus Tabrer sutor, iuratus dixit, quomodo ipsi inter potandum loquebantur de sacerdotibus et 1 quomodo iam rumor esset, quod deberent ducere uxores, et quod dominus Thomas casu ad eos venisset 2 et eorum eloquium interrupisset 3 in edibus Francisci Boemi civis Soproniensis dícens : vos nescitis quícquam, nec debetis vos intromittere, quia nescitis, quid sit Deus. Nam Deus 4 nec habet aures, nec oculos, nec manus, nec pedes, sed est spiritus. Et dicit, quod dominus Thomas non fuisset lutheránus et quomodo 5 dominus Bernhardus eciam interfuisset. Secundus testis, Caspar Pawr civis Soproniensis, iuratus deposuit, quod factum fuisset in allodio cuiusdam civis Sopro­niensis, Franciscus Boemus nomine, ínfra portám cellarií, 6 ubí 7 dictus Pawr inter loquendum dixísset, quod Deus omnia 8 bene discuteret, causam et fundamentum omnium, Super quibus verbis dominus Thomas Radinger 9 locutus fuisset: quomodo Deus diiudicare posset, cum nec aures, nec nasum, nec manus haberet et neque saperet, neque intelligeret quicquam. Et dicit, quod Vitus sutor et dominus Pernhardus altarista Soproniensis eciam interfuissent. Tercius testis dominus Bernhardus 10 dixit ad conscienciam suam, quod possibile est ipsum interfuisse cum Francisco Bohemo et quod dominus Thomas Rädinger coram eciam fuisset et bibíssent roseum vinum et per mediam horam simul cum vícino suo affuissent et audivit alíos inter se altercantes, tamen non percepít sensum, an de Deo vel de spiritu fuíssent disputati. Dominus Thomas Rädinger altarista Soproniensis fuít accu­satus, quomodo coram certis personis 11 negasset dívinam provi­denciám contra actus humános, 12 quod Deus 13 esset spiritus et 14 quod 15 nec haberet os, nec aures, nec nasum, nec manus, neque pedes, ergo neque saperet, neque intelligeret, neque curaret quicquam de actíbus humanis. Contra eundem dominum Thomam lata est sentencia, ut facíat publicam concíonem contra Lutherum et 16 eius opera, 17 1 utána: eorum uxoribus áthúzva, 2 eredetileg: venissetu volt írva, 3 utána : dice, 4 utána de, 5 alatta: quod áthúzva, 6 az I. fogalmazványban Behem házának fekvése közelebbről meg van határozva e szavakkal: in suburbio, 7 utána : dominus Thomas Radinger dixísset, ipse, 8 alatta : bene, 9 utána : p, 10 utána: iuratus, 11 alatta: locutus fuisset, 12 utána: et dixisset coram certis personis, 13 utána: esset spiritus et, 14 utána : quod spiritus careret ore, 15 utána: deus, 16 utána: opere, 17 a bekezdéstől egészen az opera szóig húzódó rész alatt: qui a dominis commissariis emendatus verbis, ut et revocaret áthúzva.

Next

/
Thumbnails
Contents