Házi Jenő: Sopron szabad királyi város története. I. rész, 2. kötet, Oklevelek és levelek 1407-től 1429-ig. (Sopron, 1923.)
Tartalomjegyzék - 53.
litteras nostras priores eis concessas super arrestacione pretactas emanatas cessare deberent quousque inter nos et illustrem principem dominum Albertum ducem Austrie, filium nostrum adoptivum in termino placiti statuto speciali Posonii aut alibi tractatus pacis et concordie super diversís questionum materiis disceptandís fieri poterint commodose. Et nunc, sicut intelleximus displicenter, vos a nobis nulla licencia obtenta huiusmodi termino pendente predictos Andreám et Nicolaum de loco ad locum persequendo in certa possessione reverendíssimi in Christo patris domini Johannis archiepiscopi Strigoniensis cum armatis manibus tamquam latrones et malefactores invasístis et carceribus vestris non sine magna verecundía rebus et bonis eorum spoliando vinctos tradidistis et de presenti ín eisdem carceribus habetis detentos in vilipendium et contemptum nostrorum regalium mandatorum ac in preiudicíum et despectum eorundem íncarceratorum, de quibus non sufficimus admirari ex eo, quod litteras nostras intelligere non curastís. Fídelítati igitur vestre firmissímo regio nostro damus sub edicto mandantes, quatenus mox receptis presentibus nullo nostro super hoc expectato mandato prefatos Andreám Czekel et Nicolaum Nicasy nostros fideles de vestris carceribus educere et pristini libertati restituere cum universís eorum bonis et rebus ablatis ac omnía et singula bona tarn mobilia quam immobilia mercatorum seu personarum et hominum Austrie ducatus, dumtaxat predicti sub arrestacione et prohibicione huiusmodi ubicunque sita et habita, in civitate nostra Supproniensi dicta et territorio eiusdem firmiter et sine omni diminucione tenere debeatis quousque a nobis aliud habueritis in mandato ac ipsos Andreám et Nicolaum ad restitucionem perceptorum, singnanter vinorum et aliarum rerum quarumcunque nomine compellere presumatis litteris aliis nostris forsitan in contrarium presencium datis non obstantibus quibuscunque. Volumus eciam propter premissa et multa alia in confinibus regni nostri et in vestra vicinitate et per vos et alias accionis facta et attemptata, quod vos Thoma Turnhoffer magister civium, Paule iudex et Mathia Schadendorff signanter principales in hoc facto unacum predictis Andrea Czekel et Nicoiao Nicasy coniunctim vel separatim in nostram personalem presenciam Posonii aut alibi, ubi tunc Deo duci nos constítui contingat, personaliter venire et de huiusmodi violencia et aliis vobis non commissis per vos perpetrata racionem, si quam habetis, reddere et dare debeatis, si nostram indignacionem graHázi: Sopron sz. kir. város története I. 2, 4