Házi Jenő: Sopron szabad királyi város története. I. rész, 2. kötet, Oklevelek és levelek 1407-től 1429-ig. (Sopron, 1923.)
Tartalomjegyzék - 469.
fecistis. Cum tarnen putassemus eciam in maioribus nostram fecisse peticionem, recordemini enim, qualiter nos vobis et vestrum cuilibet complacere voluimus et complacimus, nunc autem quia dictus Laurencius ad nostram possessionem Nyek vocatam venire vult moraturus, igitur vestras amicicias presentibus sinceris precamur affeccionibus, quatenus saltem nostri ob respectum velitis dicto Laurencio inducias et securitatem quindecim vel viginti dierum dare et largire, ut idem securus sit accedere ad vestram civitatem et unde iterum exire ad deducendas res suas et bona sua ibidem existencia in civitate vestra. Datum in Kuzegh, die dominico proximo post festum Undecim milium virginum, anno etc. XXVIIII™ Nicolaus de Gara regni Hungarie palatínus. Rogamus insuper vos, ut idem postmodum de possessione nostra ad visitandum vineas suas et faciendum culturam earundem salvum et securum habeat conductum et transitum ac reditum sine impedimento aliquali. Et quidquid exinde feceritis, nos in litteris vestris informetis. Kivül: Circumspectis viris magistro civium, iudici, iuratisque et consulibus civibus civitatis Soproniensis amicis notris dilectis. Jelzése: Dl. 809. (Lad. VIII. et H. fasc. 2. nr. 63.) Papiros, vizjegye : mérleg, zárlatán zöld viaszba nyomott pecsét töredékével. 1429. Sopron, okt. 25. Zsigmond király Harb Ulrik soproni polgár kérelmére egyszerű formában átírja 1397 máj. 2-iki saját oklevelét. Nos Sigismundus dei grácia Romanorum rex, semper Augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmacie, Croacie etc. rex memorie commendamus, quod fidelis noster dilectus providus et circumspectus vir Ulreich Haerb civis civitatis nostre Sopproniensis nostre maiestatis veniens in conspectum exhibuit et presentavit nobis quasdam litteras nostras patentes tenoris infrascripti supplicans maiestati nostre humiliter et devote, ut tenorem earundem litterarum nostrarum in alias litteras nostras de verbo ad verbum transscribi et transumi facere, sibi dare et concedere dignaremur. Quarum tenor talis est: (l. az I. k. 323. sz. alatti oklevelet). Nos igitur humillimis prefati Ulreich Haerb supplicacionibus nostre 469.