Házi Jenő: Sopron szabad királyi város története. I. rész, 1. kötet, Oklevelek 1162-től 1406-ig. (Sopron, 1921.)

DL számok - DL_199

Nos capitulum ecclesie Castriferrei notum facimus tenoré presencium, quibus expedít, universis, quod Petrus filius Stephani nobilis de Harka comitatus Supruniensis ad nostram presenciam accedendo presenciam (igy !) exhibuit nobis quasdam quinque litteras omnino patenter confectas et emanatas, unam scilicet excellentis principis domini Ladislai dei grácia olim regis Hungarie felicis recordacionis et secundam Petri preceptoris domus hospi­talis de dicto Suprunio sub igillo suo conventus de dicto Su­prunio conscriptam et emanatam necnon duas eiu^dem conventus de Suprunio ac quintam magistri Johannis vicecomitis et iudicum nobilium comitatus Supruniensis, petens nos humili precum cum instancia, ut quia easdem propter viarum discrimina et suos emulos ad loca necessaria continue in specie secum ferre non auderet, tenores earundem de verbo ad verbum transscribi et transsumpmi ac litteris nostris privilegialibus inseri, sigilloque nostro pendenti consignari facere dignaremur uberiorem ad cau­telam. Cuius quidem predicte littere domini Ladizlai regis tenor talis est: (l. a 26. sz. alatti oklevelet). Tenor vero littere preli­bati fratris Petri preceptoris domus hospitalis de Suprunio is est: (l. az 52. sz. alatti oklevelet). Tenorem autem unius littere dicti conventus de Suprunio in hunc modum vidimus contineri: (l. a 122. sz. alatti oklevelet). Item tenorem alterius littere ipsius conventus de Suprunio reperimus in his scriptis: (l. a 124. sz. alatti oklevelet). Item tenor littere predictorum magistri Johannis et iudicum nobilium comitatus Supruniensis talis est: (l. a 123. sz. alatti oklevelet). Nos enim peticionem prelibati Petri filii Stephani de Harka fore iustam et congruam considerantes, (tenores) litte­rarum prescriptarum non augendo nec minuendo de verbo ad verbum transscribi et transsumpmi ac presentibus litteris nostris privilegialibus inseri sigilloque nostro pendenti fecimus consignari medioque alphabeto intercidi. Dátum in festő beati Jacobi apo­stoli, anno domini millesimo CCC m " LX mo septimo; honorabíü viro dominó Stephano preposito, discretis viris magistris Martino custode, Mychaele cantore et Paulo decano ceterisque fratribus nostris canonícis ecclesie nostre existentibus et iugiter famulan­tibus regi sempiterno. Jelzése: Dl. 199. (Lad. C. fasc. 1. nr. 21.) Hártya, piros-sárga selyemfonálon függő kissé kopott káptalani pecsét­tel, a hátlapon e XV. század-közepi feljegyzéssel : liletalis diversis (!) sup er Harka.

Next

/
Thumbnails
Contents