Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)

rum Danid fily Martini de Albeus pridem Comitis nostri Zolyensis ac Thome fily eiusdem de eadem Aule nostre iuuenis per ipsos no­bis et sacro nostro Regio dyademati exhibitis et impensis tum et enim pro comodo et vtilitate ipsius Regni nostri Hungarie ad quandam possessionem ipsorum Zekelhyda vocatam in Comitatu Byhoryensi existentem Nundinas liberas seu fórum annuale in cunctis festiuitatibus purificacionis beate Marié virginis gloriose singulis annis ac diebus idem festum precedentibus et subsequenti­bns ad id scilicet necessario aptis et sufficientibus sub eisdem liber­tatum prerogatiuis, quibus Nuudine aliarum liberarum Ciuitatum nostrarum celebrari consueuerunt, perpetuo duraturum duximus annuendas graciose et concedendas absque tamen preiudicio libe­rarum Nundinarum aliarflm Ciuitatum nostrarum. Quocirca vos vniuersos et singulos Mercatores Tnstitutores et alios forenses ho­mines atque viatores presentibus aífidamus certificamus et assecu­ramus quatenus ad dictas Nundinas liberas singulis annis in cun­ctis festiuitatibus purificacionis beate Marié virginis gloriose modo quo supra per nos celebrari commissas simul cum omnibus vestris Rebus Mercimonialibus secure et absque omni pauore seu formi­dine rerum et personarum vestrarum veniatis properetis et acceda­tis peractisque inibi vestris negociacionibus in empcionibus scilicet et Vendicionibus Nundinis in eisdem, redeatis ad propria vei alia que malueritis loca Saluis vestris rebus et personis sub nostra pro­teccione et tutela speciali. Et hec volumus in foris et alys locis publicis palam facere proclamari. Dátum Constancie in festő beati Mychaelis Arehangeli Anno domini Millesimo quadringentesimo decimo septimo, Regnorum nostrorum anno Hungarie etc. XXXI 0 Romanorum vero Septimo. Hártyán, a szöveg alá vörös viaszba nyomott pecsét maradványaival; eredetije a gr. Keglevicb cs. ltárában, I. 1. 10. Érdekes fölemlíteni, bogy az oklevélen régi vérfoltok láthatók. Közli: G é r e s i Kálmán. Hazai Oklevéltár. 24

Next

/
Thumbnails
Contents