Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
Zsigmond király az úzfalvi nemeseknek a rájuk rótt bírói bírságokat elengedi. Diós-Györ, 1412. máj. 1. commissio propria domini Regis. Nos Sigismuudus dei gracia Romanorum Rex semper Augustus ac hungarie etc. Rex, Memorie commendamus, Quod nos cum ex regie liberalitis (így) largiflua clemencia, que cunctis promerentihus consueuit esse benigna, tum etenim ad humilem supplicacionis instanciam fidelis nostri magistri Martini fily magistri Jacobi literati de Wzfalwa maioris Cancellarie nostre notary per ipsum nobis allatain, vniuersa et quelibet Judiciorum onera in quibus prefatus magister Jacobus páter aut ipse solus vei paulus carnalis, Item Laurencius filius Quirini fratruelis de eadem Wzfalwa, Benedictus filius Bartholomei et Andreas filius Johannis de Gergelldaya aliter de Thamasfalwa condiuisionales fratres eiusdem magistri Martini vei eorumdem predecessores in presencys quorumcunque Judicum et Justiciariorum regni nostri contra quoscunque qualitercunque hactenus conuicti forent et agrauati liaberentur, porcionem vtputa Judiciariam concernencia eisdem graciose duximus relaxanda, ymo relaxamus ])resencium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris palatino et Judici Curie nostre vestrasque vices in Judicatu gerentibus alys eciam cunctis regui nostri Judicibus et Justiciarys, presértimque Judiciorum quorumlibet exactoribus modernis et futuris presencium noticiam habituris firmissime precipimus et mandamus quatenus meinoratos magistros Jacobum et Marti mim ac alios supranominatos occasione et pretextu huiusmodi Judiciorum per nos eisdem modo prenarrato relaxatorum ad cuiusuis instanciam intra vei extra Judicium in personis possessionibus rebus atque bonis impedire molestare et dampnificare nullatenus presumpinatis, et aliud contra formám ipsius nostre relaxacionis non facturi in premissis. Presentes quoque semper post ipsarum lecturam reddite presentanti. dátum in dyosgewr in festő beatorum philipi et Jacobi apostolorum, anno domini Millesimo