Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)

litteris priuilegialibus cursus metarum liabebatur. Nos igitur audi­tis parcium proposicionibus, visisque earum Instrumeutis littera­libus, Quia predictus Andreas villicus Spedul dictus et Jurati Gi­nes ac Vniuersi hospites de villa Marié actores, predictam parti­culam terre per ipsos occupatam, nec secundum Cursus metarum, nec eciam euideuti documento, nec in litteralibus rau ni mentis ipso­rum fore comprobare poterant, nec in futurum ad nostram ternariam requisicionem assumpmebant comprobare, et predicti nobiles in causam attracti tam per demonstraciones et reambulaeioues iusta­rum metarum secundum continencias litterarum priuilegialium ipsius Bele Regis, quam eciam euideuti racione predictam particu­lam terre per ipsos actores potencialiter absque vlla .Iusticia occu­pate, ipsorum esse et Jure hereditario ipsis pertinere declarabant manifeste, Ideo nos vnacum predictis Jacobo Yenturini et vobis­cum ac alys nobilibus in sede nostra Judiciaria consedentibus, Judicantes commisimus eomodo, Quod pretactam terre particulam ad villás Chulshv et Theyfalua ipsorum nobilium pertinentem, per ipsos Andream viIlicum Juratos Ciues et vniuersos hospites de villa Marié occupatam, dictis nobilibus secundum continencias litterarum predicti domini Bde Regis adiudicauimus et adiudi­camus, pro autem indebita occupacioue et detencione potenciaria predicte particule tn're, eo quod ipsi absque hominibus vestro et nostro sepedictam particulam terre semetipsi occuparunt et occu­patam detinuerunt, ac eciam factum potenciarinm dictis nobilibus et eorum Jobagionibus intulerunt, prout littere vestre Inquisicionales nobis seriose declarabant, ipsos in facto potencie contra predictos nobiles fore commisimus conuictos. Ipsis autem actoribus in facto premisso perpetuum silencium inponentes. Super quo petimus vestram amiciciam diligenter, Quateuus vestrum inittatis hominem pro testimonio fid 'dignum, quo presente Magister Jacobus Littera­tus de Gumba, homo noster et vnus ex nobis, ad faciem iam dicte particule terre vicinis et commetaneis suis vniuersis legitime inibi conuocatis et presentibus accedendo, ipsamque terre particulam per veras metas et antiquas reainbulent, etin locis necessarys iuxta veteres nouas metas erigeudo vei easdem ronouando, reambulatam­que statuaut eaudem ipsis Alexandro Stephano Matthyus Jacobo et Ladizlao ac altero Ladizlao filio Johannis, necnon Nycolao filio Georgy, eo Jure quo ipsis foret adiudicata perpetuo possidendam

Next

/
Thumbnails
Contents