Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
accedentcs Curiam ipsius ecclesie, dumos, vineas, et quedam de * terris suis et fenetis circuiuiraus, sed quia tarduiu erat ire per singula, homiues nostros íidedignos magistrura Beuedictum de Quinqueecclesiis, Andreám íilium Chymoz iobagionem ecclesie nostre, vna cum aliis Jobagionibus et conmetaneis ad circuendum omnes possessiones ecclesie, et ponendum metas vice nostra duximus relinquendos. Qui postmodum ad nos redeuntes, dixerunt haas (így) inuenisse et circuisse possessiones. Videlicet primo donacionem venerabilis patris Bartholomei, quondam Episcopi Quinqueecclesiensis, qui dictam ecclesiam fundauerat, scilicet vnum Molendinum in * villa Yrug, iuxta vineam Mathei situm, quod emerat idem Episcopus a Chebriano et Ambrosio tribus marcis, cum sessione in circuitu suo, sicut idem Ambrosius et villani hoc idem affirmarunt. Item duas vineas in Yrugmal, quarum vnam ipse Episcopus emerat cum via, que iuxta eandem fuerat, tribus marcis ab Hemirico de Sari, alteram uero habuerat a Guka sine herede decedente, iuxta vineam Medues, quam eciam fratres habent legatam pro anima sua, » et hec vinee sunt in vno circulo. Item terciam vineam, quam episcopus emerat tribus marcis iuxta vineam Sicule. Item noualia Tenquer et Watul in silua circa riuulum Cuest, que ex donacione dicti Episcopi fratres hactenus pacifice coluerunt. Item omnes possessiones Arus iobagionis ecclesie, videlicet Curiam, cloinos, vineam, Mo- * lendinum, Agriculturas et fenilia, quorum omnium terciam partém idem Arus, ut nobis constitit, ante mortem suam ecclesie beati Jacobi contulerat, sed ipso mortuo sine liberis, prefatus episcopus eidem ecclesie totaliter contulit possidendam. Molendinum autem illud consistit in territorio ville Yrug, subtus molendinum ecclesie ' sancte Marié, quod ipse Arus emerat a Paulo, et duo iugera terre usque Curiam dicti Molendini, que a Wodos conparauerat, et illa circumdat meatus aque ab utraque parte, nuces autem, que iuxta aquam sunt similiter fratrum sunt predictorum. Itein vnum iuger iuxta terram Galli. Item vnum iuger subtus montem Mogusd cum duabus arboribus nucum, et in monte illo habét partes ecclesia de • arbustis, ubi est conmetaneus eius Albertus de meridie, et ab alia parte sémita, que vádit in Yrug. Item vnum iuger iuxta vineam Andree et aliud supra puteum iuxta terram Alberti. Item vnum iuger iuxta magnam viam iuxta terram Botli. Item vndecim iugera terre iuxta riuulum de Potoch ab oriente et ab occidente iuxta Mou-