Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)
I. Lajos király ír az erdélyi vajdának, hoyy Vas Miklóst Károly királytól nyert szabadságaiban ne háborgassa. Visegrád, 1342. nov. 12. Lodovicus dei gracia rex Hungarie fideli suo magnifico viro Nicolao vayuode transiluauo et comiti de Zonuk salutem et gráciám. Dicitur nobis in persona Nicolai dicti wos filv Emuch quod ipse pro suis servicys et seruiciorum suorum meritis a domino Ivarolo quondam illustri rege Ilungarie genitore nostro charissimo huius modi gráciám mediantibus suis literis factam optinuisset quod ipse dominus Karolus Rex páter noster eundem Nicolaum tam super facto possessionario quam super aliis causis nocumentis et alys quibuslibet factis in castro nostro Chychou vocato in nostris seruicys residente quibuspiam per eundem perpetratis et irrogatis a iudicatu et iurisdiccione quorumlibet iudicum et iusticiariorum regni et specialiter voyuode sui terre transilvane pro tempore constitutorum per omnia exemisset; vos autem nunc eundem Nicolaum contra formám premisse gracie per eundem dominum Karolum patrem nostrum sibi mediantibus suis literis vt premisimus sibi (így) facte iudicare et vestro astare iudicio conpellere intenderetis. Quare fidelitati vestre firmiter precipimus per presentes quatenus eundem Nicolaum contra premissam gráciám per eundem dominum Karolum patrem nostrum sibi factam, et eciam quousque nos visitabitis nobiscum tractaturi, iudicare vei vestro astare iudicio non presummatis, prout in literis eiusdem patris nostri videbitis contineri. Dátum in Wissegrad secundo die festi beati Martini confessoris anno domini M° CCC° xl m 0 secundo. A pecsét alatt: Reláció Thome quondam voyuode per magistrum Peteu. Hártyán, nagy kerek pecsét nyomaival ; eredetije a gr. Wa«s cs. czegei ltárában, Miscell. nr. 10. Közli: Deák Farkas.