Nagy Imre–Deák Farkas–Nagy Gyula: Hazai oklevéltár 1234-1536. (Budapest, 1879.)

quia tunc, quando Comes Nicolaus dictus vos maior, sincerum et laudabilem fidelitatem detestande infidelitati proponendo, Castrum Chychou vocatum nostre maiestati restituit, nos possessiones Scenth­guthart Chege Zazzyluas et Scenthvwan vocatas in partibus Tran­siluanis existentes, non communiter cum fratribus et proximis suis, sed sibi soli, et per eum suis heredibus Jure perpetuo contulimus. Ideo volumus, quod nullus fratrum et proximorum suorum diui­.sionem et porcionem ab eodem Comite Nicolao maiori et heredibus suis querere possit in possessionibus prenotatis. vobis igitur pa­latino Judici Curie nostre Itein woyuode et vicewoyuode ac vestras vices gerentibus Ceterisque Judicibus et iusticiarys Regni nostri specialiter in partibus Transiluanis nunc et pro tempore constitu­tis quibus presentes ostenduntur firmiter et districte Regio edicto precipiendo mandamus, quatenus, si qui fratrum proximorum et consauguineorum ipsius Comitis Nicolai eundem vei suos heredes » super predictis possessionibus Scenthguthart Chege Zazzyluas et Scenthvwan uocatis, in vestram presenciam citauerint, et porcio­nem uel diuisionem in eisdem quesiuerint, tunc vos iudicium su­per hysdem possessionibus facere non audeatis, sed ipsas posses­siones eidem Comiti Nicolao et suis heredibus pacifice dimittatis, sicut per nostram maiestatem sibi soli Nicolao dicto wos maiori simt collate Jure perhempnali, ymo si qui vestrum contra hanc gráciám per nos factam procederent et facerent, illud quod fece­rint, auctoritate presencium cassamus reuocamus et penitus anichi­lamus, et easdem possessiones ipsi Comiti Nicolao et suis heredi­bus, sicut ex nunc, sic ex tunc pacifice dimittimus perpetuo possidendas presencium per uigorein. Dátum In alto Castro die dominico proximo post festum Epiphanye domini. Anno eiusdem M°. CCC°. xxxx in 0. Hártyán, hátlapján gyűrű-pecsét nyomaival; eredetiie a gr. Wass cs. czegei ltárában, Lit. G. nr. 8. Közli : Fehér pataky László.

Next

/
Thumbnails
Contents