Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
continuas assignari. Nos itaque auditis parcium assercionibus, quia Nicolaus comes presens fűit, ipsum ad terram illám duximus transmittendum, accepto sacramento ab eodem ita, ut ad fidem deo debitam metas terre ipsorum separaret, sicut quondam separaverat; qui ad nos reversus metas illius terre nobis in scriptis portavit, ipsis Neudalo et generacione sua non contradicentibus, pocius assensum prebentibus et favorem. Nos autem ipsam terram filiis Chechan reliquimus in perpetuum possidendam sub his metis: prima igitur meta incipit apud unum puteum, qui vocatur Oburh, et per rivulum eiusdem putei cadit in fluvium Corona, de puteo autem ascendit in montem, ubi sunt due mete, quarum una filiorum Chechan, et altéra Neudali cum sua generacione, deinde iterum ad montem ad duas metas terreas, deinde vádit ad vallem ad duas metas terreas, deinde ad terram Ylchiz ad duas arbores cruce signatas, que sunt pro metis, quarum una filiorum Chechan, altéra vero Neudali et sue generacionis, et ibi terra Neudali remanet ad occidentem, terra vero Ylchiz ad aquilonem, et ibi est arbor brezt vulgo vocata, ubi ab oriente terra Dobrozlai remanet, deinde vádit ad lapidem Zcala, deinde vádit ad Coronam et ibi terminatur. Ut autem huius rei series salva consistat, ne deinceps discordia inter partes super metis prefatis oriatur, presentes literas concessimus sigilli nostri munimine roboratas, anno domini M°CC CL° nono. Függő pecséte hiányzik; eredetije az orsz. lt. kincst. oszt. N. R. A. 1531. 24. dipl. oszt. 4702. Közölve néhai Vincze Gábor másolatából. 61. A gorrai templariusok főnökének bizony ságlevele, liogy Gerdizlay Jakab és társai Gabretelo nevű birtokot a kijelölt határok között bizonyos árért Zibislaus fiára Wolcra átruházták. Gorra, 1259. Eerum gestarum veritas idcirco literarum memorie communitur, ne cum labenti seculo effluat, aut pravorum calumniis subruatur. Inde est, quod nos fráter Gutillelmus preceptor domus milicie templi de Gorra, notum facimus universis tam presentibus, quam futuris presentem paginam inspecturis, quod ad nostram accesserunt presenciam Wolc filius Zibislaui ex una parte, ex altéra