Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

Johannes professi sunt terram quandam vendidisse sitam in Gulz (lehet Sulz is) dicto Pyrin. et ab eo pecuniam pro eadem terra integraliter recepisse; memoratis venditoribus humiliter a nostra celsitudine postulantibus, ut ad emcionem et vendicionem noster consensus accederet et voluntas. Nos vero considerantes quod predictos paupertatis defectus ad vendicionem compulisset, presentibus commetaneis et non contradicentibus, abbate vide­licet de Scepus, Nicolao comite, Bosa, Jordano, Tiborcio, factum ipsum dignati sumus presentibus roborare; tali forma nihilomi­nus interiecta, quod predictus Pyrin licet alterius condicionis sit sicut ceteri servientes nostri, sui comprovinciales et commetanei, pretextu eiusdem terre nobis in armis servire tenebitur, quemad­modum et predicti Herricus et Ywanz et Johannes nostre mag­nitudini servierunt, cum loci et temporis necessitas id exposcit, prefatus eciam Pyrin terram ipsam donandi seu vendendi cui vo­luerit, liberam habebit facultatem; ita tamen, quod ille cui ipsam dederit, in prenominata terra residenciam habeat et nobis inde serviat prout premisimus sub condicionibus pretaxatis. Et ut memoratam terram prefatus Pyrin et heredes sui heredumque successores iuxta formám prenotatam pacifice possidere debeat et quiete, et ne in posterum in predicto tractatu calumnia valeat suboriri, ad cautelam et testimonium premissorum presentem literam conscribi fecimus et duplicis sigilli nostri munimine communiri. Dátum anno gracie M° CC° XLVIII 0, quarto idus Januarii, regni autem nostri anno quarto decimo. A szepesi káptalannak «Ditricus filius Suur de villa Pyrin» kérésére «in festő beatorum Tiburcii et Valeriani» 1312-ben kiadott átiratából, melynek eredetije megvan a N. Muzeumban.

Next

/
Thumbnails
Contents