Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

quondam Martini bani, quoddam privilégium domini nostri Bele illustris regis Hungarie duplicis sigilli regii charactere eommunitum exhibuit coram nobis, in quibus sicut prospe­ximus predictus dominus rex quasdam terras eidem domine contulerat, inter quas in ipso privilegio una terra nomine Dolmod, sita in comitatu de Hunth, manifeste apparuit collata domine memorate. Yerum quia magistrum Jacobum Colocensem ecclesie cantorem et fratres ipsius Petrum et Andreám necnon Jacobum cognatum eorumdem, multa et grata fidelitatis obse­quia sibi et Martino bano quondam marito suo a primevis pue­ricie sue temporibus coram nobis constituta asseruit impendisse, de predicta terra Dolmod certam quantitatem et certis metis undique consignatam in recompensacionem servicii predictorum quamvis eorum laboribus et meritis, prout dicebat, donacio ipsa non respondeat ex condigno, eis et eorum heredibus contulit perpetuo et irrevocabiliter possidendam et habendam. Supplicans nobis quidem, cum privilégium optentum a domino rege, supra­dictis Jacobo cantori et eius cognatis dare non poterat, utpote documentum pro defensione aliarum terrarum que continentur in eodem sibi opportunum, literas nostras super donacione pre­dicte terre Dolmod predictis per ipsam dominam facta, intuitu iusticie concedere dignaremur. Nos igitur donantis domine et donatariorum iustis precibus inclinati, in testimonium et pro­pter firmitatem donacionis sepedicte, presentes literas concessi­mus sigilli nostri munimine roboratas. Mete autem partis terre Dolmod donate sepedictis cantori et cognatis ipsius, sicut prefata domina referente intelleximus, sic procedunt: nam mete priores sunt iuxta magnam viam sub tribus arboribus de kercu, ab oriente videlicet, quam tamen tres prima meta ville Egueg, altéra ville Starchan, tercia vero ville Mogorod, et inde vádit in­ferius ad partém meridionalem et habét metas iuxta pratum cum villa Mogorod; deinde iuxta pratum vádit ad parvum nemus spinarum, quod est in eodem prato, et ibi habét metas sub arbore de kercu; deinde descendendo ad partes occidentales transit pratum supradictum iuxta arborem de ilice, et venit ad montem qui vocatur Chekerer et ibi habét metas sub pomo cum villa Dolmod, et inde ascendendo dictum montem tendit versus aquilonem, et prope finem ipsius montis in vertice habét 4*

Next

/
Thumbnails
Contents