Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

III. Endre király Visk nevű Inrtokot várával együtt, a Pesten tartott országgyűlésen jelen volt egyház és országnagyok beleegyezésé­vel, Mar telet is comes fiainak Mikának és Csepánnak visszaadja. Buda, 129ty aug. a. Nos Andreas dei gracia rex Hungarie memorie commen­dantes significamus, quibus expedit universis presencium per tenorem, quod nos consideratis fidelitatibus et serviciorum meritis magistri Mykou et Chepani filiorum comitis Marthelei, quibus in diversis regni nostri expedicionibus intrinsecis et extrinsecis, tam generalibus, quam particularibus coram oculis nostre maiestatis multipliciter meruerunt complacere, et spe­cialiter attendentes, que idem magister Chepanus cum magistro Demetrio comite Posoniensi et de Zolum, dilecto et fideli nostro, domino suo, tunc cum eundem magistrum Demetrium in succursum illustris principis domini Alberti dei gracia nunc regis Romanorum semper augusti, tunc ducis Austrie et Stirie patris nostris carissimi, contra Odolphum tunc regem Romano­rum mississemus, cum eflfusione sui sanguinis in bello cam­pestri viriliter dimicando exhibuit et impendit, sicut idem ma­gister Demetrius nobis retulit oraculo vive vocis, quandam vil­lám seu possessionem Wysk vocatam simul cum castro suo et aliis utilitatibus suis, de consilio et consensu archiepiscopi Kolociensis, episcoporum7 baronum et nobilium regni nostri, qüi in generáli congregacione nostra in Pest in ecclesia fratrum predicatorum habita per nos adherunt, ex certa sciencia et mera liberalitate relinquimus seu restituimus Myko et Chepano ma­gistris memoratis et per ipsos eorum heredibus, iure perpetuo et irrevocabiliter possidendam et habendam, prout ex collacione domini regis Ladislai pro morte fratris eorumdem mediante suo privilegio dinoscebantur possedisse. Dátum Bude, tercio die octavarum beati Jacobi apostoli, anno domini M° CC° nonagesimo nono. Hártyára írott eredetije a Tisza-Ujhelyi Újhelyi cs. ltárában. Közli: K o m á r o rn y András.

Next

/
Thumbnails
Contents