Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

regibus concesserit, ut malefactoribus vindicta laus vero bonis iusta per eum distribucione reddatur, svadét racio et iuris rigor exigit, ut nec malefactorum perversitas transeat impunita, nec bene meríti suis stipendiis defraudentur, hinc est quod ad noti­ciam universorum harum tenore volumus pervenire, quod cum Bancu quondam banus pro crimine lese maiestatis in necem erfim karissime matris nostre conspiraverat, universas posses­siones suas non sine meritis, que maiori digna fuerant ulcione, per sentenciam quam contra ipsum racio communis inferebat amisisset, nos quasdam ipsius terras, terram videlicet Guerthoa et terram Chama fideli nostro Geche comiti de Bors quondam filio Geche duximus conferendas per ipsum ac ipsius heredes heredumque successores , iure perpetuo possidendas ; quas per dilectum ac fidelem nostrum Dominicum magistrum tavarni­corum nostrorum et comitem Bychoriensem éidem fecimus sub certis metis assignari. Quarum mete sicut per ipsum intellexi­mus, hoc ordine distinguntur: príma meta terre Gortlioa incipit a parte orientali super uno alto monte, et ibi tenet metam cum comite Vrchun et Dionisio, et tendit super eodem monte et vádit ad Boglku, et ibi tenet metam cum solo Vrchun comite, et inde vadít ad finem eiusdem montis et tenet metam cum Fulcus filio Simonis quondam; inde vádit ad Mathsathoa et tenet metam cum Jonas iobagione castri de Bulunduch, et inde ascendit ad unum locum qui Cuzepku vocatur, et inde tendit super Mehozou et descendit ad unum rivulum qui Gorthva voca­tur, et transiens descendit ad unum magnum montem, et super eodem monte diucius progrediens descendit ad unam viam fo­rensem, et inde descendit ad unum beerc-h et protenditur ad Nyr­katha, et inde venit ad Zelchepothoka, que est in magna valle, et inde descendit in eadem valle, transiens Gorthva vádit ad unum pirum, et ibi tenet metam cum Dionisio supradicto, et inde ascendit circuens, pervenit et coniungitur mete priori. Item prima meta terre Chama incipit ab oriente ubi sunt due mete magne que Pazthurhatara vocantur, et inde vádit a Wydozoupothoka, inde transiens ascendit ad montem et vádit diu super eodem monte et pervenit ad Wydozoufeu et ibi tenet metam cum Bal­duino comite, et inde vádit ad unum locum qui Vluues vocatur, inde vádit ad Kopuusfeu, et inde descendit ad unam magnam

Next

/
Thumbnails
Contents