Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

Erzsébet királyné a veröczei polgárok által fizetett szerpénzt a saját, valamint fia IV. László, úgy 11". Béla király, Mária királyné és V. István király lelki üdveért a prédikátor szerzetbeliek szent-salva­tori egyházának adományozza. Oronas, 1290. máj. 3. Elizabeth dei gracia maior regina Hungarie, universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus pervenire, quod nos in signum retribucionis seu recompensacionis donorum nostri creatoris, quibus nos a gentilitatis errore revocatam, et ad agni­cionem veri luminis perductam, multiplici effectu gracie sue decoravit, et super cetera dona sua, filium nostrum karissi­mum, ad regni Hungarie, et filias nostras ad diversorum re­gnorum coronas prefecit, aliqualibus operibus pietatis volentes occurrere et respondere, eidem nostro redemtori, licet respectu sue dileccionis, qua nos dilexit sine merito et amavit, respondere nequeamus, tamen cum vidua totum mittere precium desi­derantes operis et amoris, iuxta illud, quia manus nunquam vacua a munere reperitur, si archa cordis repleta est hona voluntate, ordinavimus hanc elemosinam satis modicam, tani pro salute domini regis karissimi filii nostri et nostra, quam Bele regis, domine Marié consortis eius, matris nostre karissime, Bele ducis filii sui, et domini Stephani illustris regis, viri nostri karissimi, felicium recordacionum pro remedio animarum, quam eciam primo et principaliter pro donis a deo nobis largitis, paulo superius denotatis, ad (opus) sancti salvatoris, in quo fratres predicatores, quos omni favorabilitate prosequi inten­dimus, eidem omnium salvatori famulentur, videlicet ut collecta viginti denariorum, qua nobis bospites nostri de Vereuclie racione terragii nostri iuxta nostram ordinacionem ex novo factam de singül is portis tenentur, eisdem fratribus predi­catoribus ad opus supradictum, annuatim, persolvi et dari de­beatur, donec ipsum opus, domino concedente, finaliter poterunt

Next

/
Thumbnails
Contents