Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus venerabilis patris Thome dei gra­cia episcopi Wachyensis aule nostre cancellarii, dilecti et fide­lis nostri, anno domini Millesimo ducentesimo octuagesimo quinto, regni autem nostri anno tredecimo, undecimo kalendas Augusti. A pecsét szederjes selyem zsinóron függött; eredetije a hg. Bat­thyány cs. körmendi ltárában. Közli: V é g li e 1 y D. 194. IV. László király Starkot és rokonait, a Mikó fia Péter által tőlük elvett Piutka nevű birtokba a Vág folyó mentén, az esztergomi káptalannal a kijelelt határok között visszahelyezteti. Szerencshez kö­zel, 1285. aug. 1. Nos Ladizlaus dei gracia rex Hungarie memorie commen­dantes significamus universis quibus expedit presencium per tenorem, quod Stark, Paulus et Nicolaus et cognati eorumdem ad nostram accedentes presenciam, nobis significare curarunt, quod comes Petrus filius Mico, ipsos bonis suis universis spolias­set et eosdem captivasset, nec remisisset donec privilégium Bele regis Ungarie, avi nostri karissimi felicis recordacionis, super collacione terre eorum Ruthk vocate confectum restituissent eidem, et ipsam terram detineret in preiudicium eorum occupa­tam. Verum quia super premissis nobis veritas non constabat, fidelibus nostris preposito et capitulo Strigoniensi nostris dedi­mus literis in mandatis, ut unum ex ipsis mitterent pro testi­monio, coram quo Marceus homo noster de spoliacione dictorum Stark sciret omnimodam veritatem, et terram eorum reambu­lando restitueret eisdem, sí non fieret contradictum, contradi­ctoribus si qui fierent, ad nostram presenciam evocatis. Qui qui­dem prepositus et capitulum nobis demum rescripserunt in hec verba: Excellentissimo domino suo, Ladislao dei gracia illustri regi Ungarie, magister Andreas doctor decretorum prepositus, et capitulum ecclesie Strigoniensis, oraciones in Christo debitas

Next

/
Thumbnails
Contents