Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

Waciensis, quibus mediantibus ipsi filii Endre dictam terram Pugh nomine, emticiam videlicet filiorum Dionisii, tenere et habere nitebantur, prefatus Demetrius filius Endre restituit et cassavit coram nobis, et concessit expresse, quod omnes alie litere, si que super eadem terra habite apud eum et fratres suos forsitan remansissent, vane sint de cetero et extinctis viribus ha­beantur, predictus autem Edeuch et fratres sui filii Dionisii, propter bonum pacis secundum a(rbitri)um et ordinacionem bonorum virorum inter partes factam, quandam particulam de predicta terra ipsorum emticia, Yulosberch vocatam, existentem supra magnam viam que ducit in Saag Irasmei, quemquidem Yulosberch in nostro privilegio super emcione s confecto continetur, reliquerunt Demetrio et eius fratribus similiter perpetuo et pacifice possidendam, non obstante eo, quod ipsa particula que Yulosberch dicitur, in predicto privilegio videatur contineri. Cursus autem metarum quibus terre parcium ab invicem separantur, sicut nobis (partes) dixerunt, talis est: quod a parte occidentali a terra Dolan incipiendo in colle sunt tres mete terree antique, quibus antea possiderunt, quarum una dividit filiis Endre, alia filiis Dionisii, et tercia dividit a terra Dolan, deinde procedit ad partém orientalem in antiqua via, et ibi ex utraque parte vie sunt. due nove mete erecte, quas pari voluntate renovarunt; deinde in eadem via deciinat versus septemtrionem ; descendendo sunt due mete antique, quas reno­varunt in virgulto prope terram arabilem, inde descendit ad terram arabilem, et ibi sunt due mete antique quas similiter renovarunt; deinde descendit ad fluvium Menüs et ibi circa fluvium sunt tres mete antique, quas eciam renovarunt; deinde parum procedit et ascendit in fluvio Menüs, transit Menüs, et ibi transeundo sunt due mete antique, quas eciam renovarunt; deinde tendit directe ad septemtrionem circa viam, et sunt due mete antique, quas ut dixerunt in duello propter bonum pacis eregi fecerint, quas similiter renovarunt; deinde vádit ad mag­nam viam quam us Yulos et ibi ex utraque parte vie sunt due mete nove, quas propter bonum pacis crexerunt, a parte terre Yulos quam Edeuch et fratres sui de terra eorum emticia et de privilegio filiis Endere ut premissum est reli­querunt ; deinde vádit in eadem via versus orientem, et ibi sunt

Next

/
Thumbnails
Contents