Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

Az esztergomi káptalan előtt Péter fia Benedek, s Omode fia Kenőid, Koplon és Kalanda nevű birtokok iránt csereszerződést köt­nek. 1279. mart. 19. Prepositus et capitulum ecclesie Strigoniensis, omnibus Christi fidelibus presentes literas inspecturis, salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus per­venire, quod Benedictus filius Petri et Stephanus filius eiusdem Benedicti ex una parte, Benoldus filius Omodey et Laurencius filius Benoldi parte ab altéra coram nobis personaliter constituti, talem inter se in quibusdam possessionibus suis commutacionem confessi sunt fecisse, quod ipse Benedictus et Stephanus filius eius terram ipsorum Koplon vocatam, quam a quodam consan­guineo eorum Choz(tonoy) vocato eis remansisse asseruerunt, que est vicinior et utilior Benoldo et Laurencio predictis, ut dixerunt, tradiderunt et dederunt ac assignaverunt eidem Be­noldo ac fratribus ipsius Laurencii, Gregorio videlicet et Nicolao, cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis iure perpetuo pos­sidendam, sub eisdem metis et terminis, quibus ipsi eam hacte­nus possiderunt; prefati vero Bennoldus et Laurencius in con­cambium et permutacionem dicte terre Koplon, dederunt et assignaverunt Benedicto et Stephano filio eiusdem terram ipso­rum hereditariam Kalanda vocatam, similiter perpetuo possi­dendam ; quicunque autem ipsorum permutacionem terrarum predictarum retractare attentaret, penam sexaginta marcarum incurreret, et ipsas parti alteri hanc permutacionem observanti plene solvere teneretur. Item predictus Benedictus et Stephanus asseruerunt coram nobis, quod Peetk filius Peetk fratris ipsius Benedicti, cuius possessiones ab eorum possessionibus olim per divisionem seperatas esse dixerunt, vei aliqui alii predictos Benoldum et Laurencium de cetero impeterent, ipse Benedictus et Stephanus filius eius tenebuntur eos in figura iudicii expe­dire, et similiter Benoldus et Laurencius expedient Benedictum et Stephanum super terra predicta, si per ipsos vei aliquos im­petantur. In cuius rei testimonium et memóriám, secundum 13*

Next

/
Thumbnails
Contents