Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)
tivis fidelia fidelium laudat obsequia, dignis muneribus benemeritis occurrendo, reddit quoslibet ad sibi placita benivolos et de promtis fidelibus íideles efficit promciores. Proinde ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod consideratis variis et diversis obsequiis graciosis fidelis et dilecti clerici nostri magistri Johannis filii Andree comitis, doctoris decretorum et arcliidiaconi Gvmuriensis, tam genitori nostro karissimo recordacionis inclite,regi Stephano, quam nobis fideliter impensis et in posterum impendendis, locis et temporibus opportunis, in decentem atque dignam suorum recompensacionem meritorum, quandam terram retiferorum nostrorum Harsan appellatam, in Nitriensi comitatu constitutam, iuxta fiuvium Sytthwa, hereditariis suis jiossessionibus contiguam et vicinam, sex mansiones condicionalium nostrorum continentem, sicut veraciter didicimus ex literis venerabilis patris episcopi Nitriensis, cui terre huiusmodi qualitatem et quantitatem commisimus inquirendam, ipsi magistro Johanni donavimus dedimus et contulimus, cum omnibus suis utilitatibus, pertinenciis et appendiciis iure irrefragibili perenniter possidendam; et predictis sex mansionibus condicionalium nostrorum ex certa sciencia dedimus in mandatis, ut ad aliam terram Hymud nomine, quam populi nostri similis condicionis inhabitant, sibi et illis sufficientem, sicut ex literis scivimus dicti patris episcopi Nitriensis, se transferant debita nobis servicia impensuri in eadem permanendo; ne super hoc posteritate temporum contra sejjedictum magistrum Johannem suosque successores exoriri valeat matéria quescionis. Cuius quidem terre mete seu termini taliter distinguntur: incipiunt namque ab oriente ubi in quadam populo iuxta fiuvium Sytthwa existenti prima meta collocatur, et procedit ad occidens iuxta Harsan villám capituli ecclesie Strigoniensis, ascendens parumper montem usque ad quandam pirum, dehinc protenditur ad quandam quercum paululuni ad sinistram, deinde tendit per magnam viam ad villám Kaluz euntem, et iuxta viam tendentem in Werebel sunt mete capituli prenotati ville Dusnuk a meridie, et hinc parumper descendens in rivum Kevrus vocatum, in eodem flumine tendit versus villám Hymd retiferorum domini regis, ubi sunt mete angulares, deinde tendit in altum ad orientem et transit 11*