Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

Bees in hac parte oceurrere regio cum favore, quandam terram retiferorum nostrorum Guezte vocatam, in comitatu Nitriensi existentem, quam idem Bees a nobis peciit sibi dari, misso prius homine nostro Suup de Geurud, cum testimonio Strigo­niensis capituli ad indagandam et scienclam qualitatem et quan­titatem ipsius terre Guezte, qui reambulantes ipsam terram Guezte per metas suas veteres et antiquas, presentibus comme­taneis et vicinis invenerunt eam esse contiguam terre ipsius Bees, et cum vineis, frutecetis, ac terra arabili sufficentem ad usum trium aratrorum, prout inspeccione metiri potuit oculo­rum, et tres mansiones tantum in eadem terra residentes, sicut in literis dicti capituli vidimus contineri, dedimus donavimus et contulimus cum omnibus utilitatibus et pertinenciis suis dicto Bees et suis heredibus iure perpetuo possidendam, facien­tes eundem Bees per Andreám comitem dilectum et fidelem nostrum de Bana, in corporalem possessionem ipsius terre Guezte introduci. Ut igitur hec nostra donacio robur obtineat perpetue firmitatis, presentes literas duplicis sigilli nostri cara­ctere fecimus communiri. Dátum per manus magistri Benedicti Budensis ecclesie prepositi, aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri; anno domini M° CC° septuagesimo quarto, regni autem nostri anno secundo, quarto idus Februarii, metropolitica sede Strigoniensis ecclesie vacante, venerabilibus patribus Ste­phano Colochensi et .Johanne Spalatensi archiepiscopis, Lam­perto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Paulo Yesprimiensi, aule nostre cancellario, Pliilippo Yachiensi aule domine regine karissime consortis nostre cancellario, Lodo­merio Varadiensi, Thimotheo Zagrabiensi, Dionisio Jauriensi et Petro Transsilvano episcopis, ecclesias dei feliciter guber­nantibus; Dionisio palatino, comite de Oclych, iudice cumano­rum, Henrico bano tocius Sclavonie, Nicolao voyvoda Transsil­vano comite de Zonuk, Iwachino magistro tavarnicorum no­strorum comite de Pylis, Paulo bano de Zeurino, Beynoldo magistro dapiferorum nostrorum comite Zulgageuriensi, Her­bordo magistro agazonum nostrorum comite de Barana, Lau­rencio magistro pincernarum nostrorum comite de Kewe et de Crasu, Johanne comite Supruniensi, Gregorio comite Castrifer­rei, Moys magistro tavarnicorum domine regine karissime con-

Next

/
Thumbnails
Contents