Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

Constancia ducissa Gallicie et Lodomerie, domina Ivyngve du­cissa Cracovie et Sandomerie, nec non et domina Jolen ducissa de Calis, karissime filie nostre, cum principibus earumdem ad visitandum nos convenissent, et eisdem apud nos hospitanti­bus de processu exercitus nostri sciscitacio facta fuisset, et nihil certi scire potuissemus de eodem; idem magister Nicolaus su­pervenit, immensi gaudii annunciacionem nobis retulit dicens, quod non solummodo exercitum ipsius Vros regis noster exer­citus convicisset, et predam innumerabilem accepisset, imo eciam ipsum Yros regem cum suis jirincipibus captivasset et nostro conspectui ducerent captivatos; et in signum triumphi vexillum eiusdem Vros regis ante aulam nostre maiestatis erectum exhi­buit et ostendit; quo viso accrevit nobis nova matéria gaudio­rum, quia famam nostre victorie sine aliquo intervallo, ortus et occasus, aquilo percepit et auster. Et quia tam immensi gaudii annunciacio digna remuneracione fuerat merito compensanda, quandam villám nostram regalem Werbyce vocatam, in Lypto sub comitatu de Zolum existentem, que per formám concambii cuiusdam possessionis nostre Suchan vocate a Mykou quon­dam comite de Zolum ad manus nostras fuerat devoluta, a iurisdiccione castri exceptam penitus et exemtam, cum omni­bus utilitatibus suis et pertinenciis universis, sub antiquis metis et terminis secundum quod ad nostram pertinuit maiestatem, eidem magistro Xicolao et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus donavimus et contulimus iure hereditario perpetuo ac irrevocabiliter possidendam. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam eidem magistro Nico­lao nostras concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus magistri Demetrii Albensis eccle­sie prepositi aule nostre vicecancellarii dilecti et fidelis nostri, anno domini M°CC° sexagesimo 1111° (sexto) idus Április, regni autem nostri anno tricesimo. Zöld és vörös selyem zsinóron függő pecsét maradványaival ; eredetije a h. Batthyány cs. körmendi ltárában. Feltűnő, hogy IV. Béla uralkodási éveit 1235. oct. 14-től számítván, az oklevél keltekor u. m. 1264. apr. 8-án uralkodása még"is már a 30-ik évre tétetik; lehet hogy az évszám hibás, 1265 helyett, mely a király uralkodási évének is meg­felelne. Hazai Okmánytár. VIII. köt.

Next

/
Thumbnails
Contents