Nagy Imre: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VIII. (Budapest, 1891.)

István ifjabb király előtt Márk fia Márk, a Marezel fiaitól mint tolvajoktól elvett Bulch nevíí birtok két harmadrészét, melyet a kirtily­tól adományban kapott, Ponith miskolczi ispánnak eladja, és ezen eladást a király megerősíti. 1263. Stephanus dei gracia iunior rex Hungarie, dux Transsil­vanus, dominus cumanorum, omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in vero salutari. Quod regia au­ctoritate sanccitur, fundamento innitur perpetue firmitatis. Hinc est quod universorum notic-ie harum serie volumus pervenire, quod cum in congregacione per nos eclicta, Nicolaus et -Johan­nes filii Marcelli per publicam proclamacionem coram nobis de crimine íurti accusati fuissent et convicti, per nobiles scilicet et alios cuiuslibet condicionis homines de parochia de Borsod, de Novo Castro, de Zemlyn de Heves et de Gumur, et reos se reco­gnoscentes latenter auffugissent, per quos suos excessus, posses­siones suas et alia bona eorumdem amiserunt, que omnia merito ad nostras manus fuerant devoluta, duas partes cuiusdam terre ipsorum Bulch vocate, Marco filio Marci comitis, servienti nostro contulimus de nostra gracia pleniori, et terciam partém eius­dem terre Ponith comiti de Myscouch, secundum consvetudinem regni nostri approbatam, ut adversario dictorum furium assi­gnari fecissemus; et postmodum decreverimus, quod altér alteri cui magis expediret vendicioni, porcionem suam exponere tene­retur; piacúit eidem Marco, quod porcionem suam, que in ipsa ipsum contingebat terra, vendat Ponith comiti antedicto, qui pro quadraginta marcis argenti sibi coram nobis ad plénum persolutis, ipsas duas partes dicte terre de nostro beneplacito et voluntate ac nobis permittentibus et consencientibus, vendit eidem Ponith comiti et suis heredibus heredumqne successoribus iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas. (U)t igitur huius­modi vendicionis series coram nobis facte, robur obtineat per­petue firmitatis, nec processu temporum per dictos Nicolaum et Johannem vei heredes aut consanguineos eorumdem seu alios quoslibet aliquos in irritum possit vei debeat revocari, in huius

Next

/
Thumbnails
Contents