Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)

ticiain habituris. Salutem in omnium Saluatore. Conuenit Regie sublimitati inter ceteras Regni sui curas, ac animi labores, quos pro salute subditorum suorum gerit assidue, eorumque curam ha­bere precipuam, q u i non in o d o m i 1 i c i e, V e r u m e c i a m d o m i c 1 a r i e x t i t e r e, et qui omni studio gratum illi semper olTi­cium exhibere studuerunt, deinde in signum vberioris munificencie, Jura quoque subditorum caucioribus titulis munimentisque priuile­giornm suorum illa sepe roborare, ratificare et couíirmare consueuit, proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, Quod Fidelis noster dilectus EgregiusMatheus de Czecze Comes lipto­uiensis etc. nostri venieus in presenciam pro parte et in personis fidelium nostrorum Nobilium Simonis et petri de Zemrechen nec­non Michaelis et ladislai de eadem ac Nicolai Thome et pauli de Nadasd fratrum condiuisionalium eorundem Simonis et petri exhi­buit et presentauit nobis quasdam binas literas, vnas nostras do­nacionales, sub anulari secreto nostro sigillo impressiue consigna­tas, quibus mediantibus, nos possessiones prefatorum Nobilium Zemrechen et Nadasd, necnon Jalocz et Szaar omnino in Comitatu lipthouiensi habitas, in quarum pacifico domiuio ydem progenito­res suos ab antiquo perstitisse seque persistere tunc eciam assere­bant, simulcum cunctis earum vtilitatibus et pertinencys quibusli­bet noue donacionis titulo in perpetuum contulisse dinoscimur. Alias vero honorabilis Capituli ecclesie Scepusiensis Statutorias uullo penitus contradictore superinde apparente sub autentico eorum Sigillo capitulari pateuter similiter et priuilegialiter con­fectas et emanatas, tenorem infrascriptoruin in sese continentes. Supplicaus idem Matheus predictorum Nobilium nominibus et personis, vt easdem literas nostras et Capituli memorati, ac omnia et singula in eis contenta ratas gratas et accepta habentas, literis­<[ue nostris priuilegialibus de verbo ad verbum sine diminucione et augmento aliquali inseri et inscribi faciendo pro memoratis iam Nobilibus eorumque heredibus et posteritatibus vniuersis perpetuo valituras confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum videli­cet nostrarum donacionaliuin tenor is est: Nos Mathias dei gracia Rex Hungarie Bohemie etc. Memorie commendamus tenore presencium significantes, quibus expedit vniuersis. Quod nos atten­tis et consideratis fidelitate et fidelibus seruicys, fidelium nostro­rum Nobilium Simonis et petri de Zemrechen, necnon Michaelis

Next

/
Thumbnails
Contents