Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)

que res pro quacunque ipsorum necessitate auferre auferrique fa­cere violenter sew quouis alio modo presummant, sed stipendys ipsorum conteuti viuaut nutrianturque cum pecunys ipsis datis, preterea ut predicti ordinacioues atque disposiciones nostre pro vtilitate et defensione dictarum parcium superiorum per nos facte, effectualem sorciantur íinem disposuimus ut in Comitatibus infra­scriptis Scilicet Scepusiensi Sáros Zemleniensi Hung Wivariensi Torna Gemeriensi Hontensi Newgradensi HeAvesiensi et Borso­diensi Inponatur vna generális taxa videlicet ad singulos quatuor portás vnus florenus auri, sic tamen quod nullus villanus quacun­que libertate fungatur de Tali taxa exemtus habeatur preter solum­modo Colonos sew mercatores qui in proprys curys nobilium nutri­untur et in serie villanorum agros sew vineas aut prata non tenent et de talibus non vtuntur, ut de ipsa pecunia (taliter) augmentata tandem Capitaneo et stipendiarys solucio fieri valeat. Et pro dica­cione et exaccione huiusmodi pecunie taxe eligantur in singulis Comitatibus prefatis per vniuersitatem nobilium vnus aut duoillius Comitatus vnus aut duo nobiles conscienciosi et probi de pociori­bus nobilibus qui vna cum Judice Nobilium eiusdem Comitatus debebunt Jurare cominitati (így) quod fideliter agant in hac re et tandem teneantur racionem dare de perceptis et expositis dictam­que taxam inponere et exigere ac recoligere habebunt (így). Ordi­nauimus eciam quod infra quindecim dies dicta taxa inposita per dicatores in singulis Comitatibus exigatur vbi autem incole dictam taxam in ipsos inpositam in dicto termino extra dare et persoluere nolent extunc Comes Comitatus illius eosdem cum grauaminibus trium marcarum ad Solucionem ipsius taxe conpellat, si vero ydem Comes id facere non posset aut pigritaretur tunc Capitaneus tales rebelles ad solucionem similiter sub onere trium marcarum conpel­lere et restringere auctoritate sibi attributa valeat. Qui quidem di­catores et recollectores pecuniarum taxe predicte debebunt Capita­neo pecunias suas quam primum restituere tam pro disposicione et subsidio sue proprie persone quam pro prefatis ducentis Equis sibi deputatis, ipsi eciam dicatores debebunt ceteris Stipendiarys Equiti­bus et peditibus quibus Capitaneus comiserit stipendia dare et sol­uere secundum nostram et informacionem prefati Capitanei sed ut dicatores neque aly signanterque Judices nobilium tempore dica­cionis aliqua munia insolita et signanter tempore solucionis pre-

Next

/
Thumbnails
Contents