Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)

Zsigmond király a macsói bánságban a rácz végeken Det­tosfölde nevű birtokteridetért s azon lévő várakért és birtokokért, két Kőszeg és Csesznek várát Gara Miklósnak és Jánosnak cse­rébe adja. Buda, 1392. márt. 10. Nos Sigismundus dei gracia Rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. Marchioque Brandenburgensis etc. Memorie commendantes Te­nore presencium significamus quibus expedit vniuersis, Quod quia vir Magnificus, Nicolaus de Gara pridem Banus filius condam Ni­colai de eadem palatini, quandam terram suam Dettosfekle appel­latam in coufinis terre Rasciensis cisteritoria Banatus nostri Macho­uiensis situatam nobis quoqne pro tuiciori conseruacione et vberiori tuicione eiusdem Banatus nostri ac pretextu conpressionis et cele­rioris elisionis terre Rasciensis antefate et Incolarum eiusdem non modicum proficuam penitus et vtilem ac comodosam ad requisicio­nem constantem et amonicionem sedulam nostri Culminis simulcum Castris suis Belaztena Neprichow et debrechen nuncupatis, necuon districtibus Kalabar lygh Topplica Pepelowch Neprichow Kalizar Tomla Ragys Jezuvk Debrechen Abnya et Vbmelleke vocatis, Nec­non ceteris cunctis Juribus Jurisdiccionibus ac vtilitatibus in su­perficie pretaxate terre nunc erga manus suas existentibus nostre plenarie obtulit et assignauit maiestati voluntatis libitum nostri culminis inmittando effectiue. Ideo nos prehabito exinde maturo consilio vnacum Serenissima principe domina Maria Regina con­thorali nostra karissima ac prelatis et Baronibus Regni nostri. ex sanccioneque et vniformi decreto eorundem pro antefatis Terra Castris et districtibus suis ac in concanbium ipsius et eorundem, quedam tria Castra nostra Regalia vnum scilicet Kwzeg cum Ciui­tate murata eidein connexa similiter kwzeg vocata ét reliquum veri­similiter kwzeg appellata in Comitatu Castriferrei nunc erga ma­nus Elderboch Thewtunici pro quatuor Milibus et quatringentis florenis auri ex parte culminis nostri inpignoratiue haluta. Que castra Idem vir Magnificus Nicolaus de Gara ]>er nos exinde in­stantéi' requisitus et creberime amonitus sua propria cum pecunia

Next

/
Thumbnails
Contents