Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
A pozsonyi káptalan előtt Wilki Pot leánya Gerecia a neki járó hithérre, hozományra, és leánynegyedi illetőségére nézve magát Fodor Márk leánya Cheztue özvegye és fia által kielégítettnek nyilvánítja. 1313. oct. 10. Vniuersis xpi fidelibus presentes litteras inspecturis, Capitulum ecclesie Posoniensis, Salutem in salutis largitore, Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod domina Gerecia filia Pot, de Wilk sicut dixit, ab vna parte domina uero Elena filia Marci dicti fudur, Relicta Chestue, filv Rendue, vnacum Johanne, filio suo, ab altéra, coram nobis personaliter coustituti, sunt eonfessi oraculo viueuocis, quod licet mota fuisset matéria quescionis inter ipsos, super dote, et dotalicys, ac rebus parafarnalibus matris dicte domine Gerecie, et quarta sua páternali, de possessione paternali ipsam de iure contingente, et sic aliqualiter inter se fuissent altercati, ad ultimum tamen racione proximitatis in talem pacis vnionem deuenissent, quod domina Gerecia antedicta, tam racione dotis matris sue quam eciam racione quarte sue predicte, quinque marcas deuariorum Wiennensium, quamlibet marcam cum singulis decem pensis conputando plenarie recepisset et haberet, et sic ipsam dominam Elenam cum filio suo, prememorato, racione dicte dotis et quarte reddidit liberos et omnino expeditos. Obligando se quod quieunque processu temporum, predictam dominam Elenam, aut filium suum predictum, seu successores eorundem racione dicte dotis et quarte uellent forsitan molestare, extunc eadem domina Gerecia ten?retur expedire proprys laboribus et expeusis. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras sigilli uostri munimine roboratas. Dátum feria quarta proxima ante festum beati Galli Abbatis. Anno domini M°. C°C°C° XIII 0. A pecséttöredék vörös selyem zsinóron függ; eredetije a pozsonyi kápt. 1 tárában, 14. 20.14. Véghelyi).