Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
rum latorum viennensium soluere teneretur, quam quidem quantitatem pecunie eadem domina plenarie sibi per supradictum Egidium filium Detricy sibi dixit persoluisse. Sic igitur sepedicta domina Elisabeth racione dotis sue et rerum parafernalium, pretaxatum Egidium et suos successores ac cognatos uniuersos reddidit, et reliquit per omnia expeditos Obligando se eadem domina Elizabeth. et Paulus maritus éius prenotatus expedire se se proprys laboribus et expensis, si processu temporis aliqua matéria quescionis, racione dicte dotis et rerum parafernalium moueretur In cuius rei testimonium, memoriamque firmiorem presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Dátum in crastino die ascensionis domini Anno eiusdem M° ccc°. secundo. A pecsét hiányzik; eredetije rongált állapotban, a pozsonyi káptalan országos ltárában, 14. 17. S. 10. Véghelyi)313. A pozsonyi káptalan előtt Gyung asszonyt és Jiát Pétert Szapi Zobos fia János és Pamlin comes az anyai leánynegyedből járó illetőségre nézve kielégítik. 1302. jun. 23. \ I» v Vniuersis xpi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum ecclesie Posoniensis salutem indomino sempiternam ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire. Quod constituta personaliter coram nobis domina Gyung cum Petro filio suo ab una parte sicut dixit Johanne filio Zobos de Zop et comite Pamliuo pro Conch filio Fabiani cognato suo ex altéra sunt eonfessi viuauoce quod licet mota fuerit matéria quescionis inter ipsos super dote et dotalicys ac rebus parapharnalibus auie sue vxoris Moysa, et super quarta domine Aranka matris eiusdem domine Gyung et dm fuíssent altercati ad ultimum tamen in talem pacis concordiam deuenissent, quod predicti Johannes et comes Pamlinus pro eodem Conch eidem domine Gyung et petro filio suo racione dotaliciorum et rerum parapharnalium supradictarum ac racione