Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
f II. Endre király, Jakab nyitrai püspöknek Lel ócz földtér helyett Nádas birtokot adományozza, s ennek határait is megjelöli. 1232. Andreas dei gracia rex Hungarie. Omnibus christi fidelibus presentem paginam inspecturis, salutem in salutis auctore. Ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire. quod quandam terram Lelevch, quam ab episcopo Nitriensi Jacobo ex uoluntate ipsius recepimus, et Maradich Tawarnico nostro contulimus, terram Nadas usui trium aratrorum sufficientem, de castro Nitriensi exceptam in concambium predicte terre Lelevch eidem episcopo nitriensi iure perpetuo contulimus possidendam. que circumquaque certis metis est distincta. Cuius commetanee uille sunt hec. Ab occidente est uilla . . nenicha que est cruciferorum sancti regis. A meridie nero uilla .... a, que est iobagionis castri. Ab occidente autem, uilla Provta que pertinet ad filios Nicholay, Martinum uidelicet et Leustachium. ab aquilone uero est uilla vyssian, que est iobagionum castri de Trencyw. et inde uenit ad priorem uillam. In possessionem autem dicte terre ipsum per íidelem hominem nostrum Detricum tunc temporis comitem de Zolym fecimus introduci. vt autem hec a nobis facta commutacio, ullis unquam temporibus ualeat retractari. sed semper salua et inconcussa permaneat. ad argumentum maioris fidei presentem concessimus paginam dupplicis sigilli nostri munimine inperpetuum roboratam. Dátum Anno uerbi incarnati. M°. cc°. xxx°. II 0. Regni autem nostri anno. XX. IX 0. Eredetije függő pecsétje híjával a Taruóczi család levéltárában, Laszkáron. Közli: Szabó Károly. 19. Demeter mester (országbíró), a Nádasd nemzetségbeliek között vita tárgyát képező Nádasd falu negyed része fölött ítél. 1233. Demetrius Magister omnibus christi fidelibus quibus presens pagina patuerit salutem in salutis auctore. Aduniuersorum noticiam