Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
III. Endre király elrendeli, hogy a Szepes várbeliek élelmezéséért Jakab szepesi prépostnak a szeptesi szászok által fizetendő földbérből tíz márka kárpótlásul adassék. 1291. sept. 11. Andreas dei gracia racie Rame Seruie Bulgarieque rex Omnibus xpi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omuium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire. Quod accedeus ad uostram presenciam discretus vir .Jacobus prepositus deScepus in persona venerabilium patrura lodomerii Strigoniensis et Johannis Colocensis dei gracia archiepiscoporum, sua nobis conquescione demonstrauit quod comites et castellani de scepus pro tempore constituti pro vsu et conseruacione castri nostri scepus quingentas capecias de omni genere frugum contra deum et iusticiam singulis annis recepissent petens cum instancia ut ipsum prepositum et ecclesiam suam ab houere huiusmodi absoluere dignaremur. et licet dictante iusticia ab huiusmodi iugo seu honere ecclesiam beati Martini et eiusdem ecclesie prepositum absoluissemus tamen considerantes quia castrum nostrum scepusiense uictualibus plurimum indigeret coram eisdem uenerabilibus patribus ordinauimus i])si preposito qui nunc est et qui successu temporis fuerit in ecclesia beati Martini in reconpensacionem dictarum quingentarum capeciarum singulis annis decem marcas fiúi argenti cuin pondere camere nostre de terragio terceutarum marcarum quas Saxones de Scepus annuatim nobis soluere tenentur persoluendas ita quod ipsas decem marcas fini argenti comes Saxonum de Scepus pro tempore constitutus singulis annis sine dilacione et occasione in festő sancti Martini predicto preposito et ecclesie dare debeat et persoluere teneatur. In cuius rei memóriám perpetuamque firinitatem presentes concessimus literas duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus viri discreti Magistri Theodori prepositi albensis aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri Anno domini Millesimo ducentesimo nonagesimo primo tercio ydus Septembris. Regni autem nostri anno secundo. Hártya-szalagon függött pecsétje elveszett; eredetije a szepesi káptalan lban. _ r Nagy Imre.