Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
iki oklevelét föntebb 154. sz. a.) Nos itaque peticionibus predicti magistri Duruslai iustis, modestis, et legitimis, assensum fauorabilem adhibentes, et eiusdem fidelitatis feruore accensi quia in Regni nostri confinys contra Teotonicos capitales iniraicos nostros vnacum filys II. báni. dilectis et fidelibus nostris laudabiliter dimicando, usque ad effusionem sanguinis sui, se diuersis obposuit easibns fortune incessanter, necnon de consilio et voluntate Archiepiscoporum, Episcoporum et baronum nostrorum, ipsas patentes litteras domini Regis Ladislai, de uerbo aduerbum presentibus inseri fecimus, et nostro priuilegio excerta sciencia communiri. Cuius eciam terre mete, pro ut in litteris Capituli ferrei castri fidelium nostrorum per idem Capitulum ipsi domino Regi Ladislao directis nobis constitit, hoc ordine distinguntur. Incipiunt enimtres mete ab occidente iuxta villám Mog Comitis de quibus ad orientem in prato sunt tres mete, ab inde ad aquilonem eimdo, sunt tres mete. vna lapidea angularis, que separant illám terram Ozun a villa poth, et sic aliquando ad aquilonem, et aliquando ad orientem currendo, sunt bine et bine mete, donec peruenitur ad commetaneitatem ville ]\Iizlen nuncupate, ubi sunt mete angulares. a quibus flectitur ad meridiem et per magnum spácium cum duabus et duabus metis currendo conglutinatur metis angularibus ipsam terram a villa Kueskuth separantibus, a quibus currendo directe ad occidentem cum duabus et duabus metis peruenit iterum ad metas angulares separantes ipsam terram a villa Kazar nominata, de quibus eundo paulisper ad aquilonem, et aliquantisper ad orientem cum binis et binis metis reuertitur ad metas priores, ibique terminatur. In cuius rei memóriám firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Dátum per manus disereti viri magistri Theodori prepositi albensis ecclesie aule nostre vicecancellary dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°. cc°. nonagesimo primo. Regni autem nostri Anno primo. Sexto Idus July. Indiccione quarta. Venerabilibus patribus Lodomerio Strigoniensi, Johanne Colöchensi, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis. Andrea Agriensi, Benedicto Waradiensi, Petro traussiluano, Gregorio Chanadiensi, Pouka de kw. Thoma Boznensi, Johanne Zagrabiensi, Benedicto Wesprimiensi, Andrea Jauriensi, Pasca Nitriensi, et Ladislao Wachiensi Episcopis ec-clesias dei feliciter gubernantibus, Johanne magistro tawarnicorum nostrorum comite Supruniensi, Ni-