Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)

A nyitrai káptalan előtt Berencsi Erdős és Miklós ec/y eké­nyi birtokukat Csehi János fiainak elörökítik. 1290. apr. 9. Capitulum ecclesie Nitriensis, omnibus xpi fidelibus, ad quos presentes littere peruenerint salutem in omuium saluatore. Ad uni­uersorum noticiam teuore presencium uolumus peruenire. quod Er­deus filius Sygarth et Nicolaus filius Johannis nobiles de Berench ab una parte. Lodomerius et Johannes filii Johannis de Cliehy. ab altéra, coram uobis personaliter constituti, ydem Erdeus et Nico­laus coufessi sunt uiua uoce, quod quandam particulam terre usui unius aratri sufficientem, Berench uocatarn, inter terram dicti Ni­colai. et Joanche filii Atha, a Taran usque ad Cheten adiacentem per Matheum, Alexandrum et Nicolaum filios Marcus de lyponuk, Sub nomine concambii eisdem deuolutam, quequidem terra in antea predicto Matheo et fratribus suis per Petrum dictum Ruh, racione pignoris extitisset perpetuata, Sicut dicebant eandem particulam terre cum omnibus pertinencys suis presente Joanka filio Atha de Berench, ipsoque permittente et non contradicente, predictis Lodo­inerio et Johanni ac eorumdem successoribus, pro tribus marcis ab eisdem plenarie receptis uendidissent iiire perpetuo et inreuocabi­liter possidendam. Tali obligacione interposita quod si processu temporis racione dicte terre prescripti Lodomerius et Johannes ac ipsorum heredes per quempiam molestarentur dicti Erdeus et Ni­colaus, eorumque heredes eosdem expedire et deíendere tenerentur, eadem terra in ius perpetuum predictorum Lodomerii et Johannis remanente, preterea Erdeus superius nominatus, assumpsit se obli­gando quod si Petrus dictus Ruh. racione ipsius terre pretitillatos Lodomerium et Johannem quandocuuque molestare uoluerit ipsos idem Erdeus expedire tenebitur proprys laboribus et expensis in cujus rei certitudinem et ad maioris stabilitatis incrementum pre­sentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas, anno domini M° cc° nonagesimo. Quinto ydus április. Magistro farkasio Lectore ecclesie nostre existente. Függő pecsét nyomaival; eredetije a nyitrai káptalan lban. Közli: Rudnay Béla. Hazai Okmánytár VII. kőt. 14

Next

/
Thumbnails
Contents