Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VII. (Budapest, 1880.)
peruenire quod cum Joachynus de Sceg grata semper et laudabilia seruicia nobis, et Ilegno cum omni fidelitate impendisset, que licet per singula longum esset enarrare quedam tamen specialiora presentibus duximus inserenda, verum cum nuper inter nos et Regem Boemye discordia fuisset suscitata idem Joachynus in ipso facto nostro nobis gratum exhibuit seruicium et sedulum famulatum. In hoc specialiter quod cum infideles Regni nostri Nicolaus uidelicet et Stephanus fily Pauli uenissent. ad expugnandum castrum nostrum Nytriense idem Joachynus de ipso castro exiens. contra eosdem, captus fuerat, qui postmodum se, septuaginta marcis redemit ab eisdem. postmodum vero cum exercitus eiusdem Regis Boemye extransmissione eiusdem ad deuastandam terram nostram uersus Sceg accessissent, eundem Joachinum pro fidelitate nobis exhibenda omnibus bonis suis spoliarunt. Qui licet Joachinus post tot et tantorum seruiciorum merita maiora et ampliora de magnificencia Regia in perpetuitatibus. seu donacionibus perpetuis pro mereri debuisset inreconpensacionem seruiciorum suorum aliqualem terram castri nostri Nytriensis deueche nomine vacuam et habitatoribus destitutam certis metis undique limitatam contulimus dedimus, donauimus, atque tradidimus eidem Joachino et per eum suis heredibus heredumve suorum successoribus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. et eundem in corporalem possessionem eiusdem terre per Mychaelem comitem Nytriensem dilectum et fidelem nostrum fecimus introduci Cuius quidem terre mete prout in litteris dicti Mychaelis comitis uidimus coutineri hoc ordine distinguntur. Prima meta incipit in monte Rakus ubi est vna meta lapidea et altéra terrea. de inde uadit uersus partém orientalem iuxta montem qui Berch nuncupatur et alium montem Haradycka vocatum cum continuis metis. de iude descendit ad fluuium Terepche vocatum ubi est commetaneus ipsius Thomas filius Akur de Deuek et ibi sunt due mete. transiendo ipsum fluuium eciam sunt due inete. quarum vna est Joachyni et altéra Cosme de Deuek. Ab inde uadit uersus partém meridionalem cum continuis metis eiusdem Cosme super fluuium Nytriche uocatum et ibi sunt due mete quarum una est Joachyni et altéra Cosme et sic transit ipsum fluuium Nytriche et uadit adhuc uersus meridiem usque ad terram Joanche et ibi sunt tres mete quarum una est Joachyni altéra Joanche et tercia Cosme. ab inde adhuc uersus meridiem, et inquodam monte sunt due mete Hazai Okmánytár VII. kőt. 9