Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)
Art vniuersorum igitur noticiam volumus peruenire, Quod Cum Nos terras Gregory fily Nata, Quarum nomina sunt, Syken, Poya. Hulostlieg et Egurpothaka, ad vigiuti quinque Aratra sufficientes existentes Infra Castrum Twbul mansionatas, quidem et populosas, ab ipso Recepissemus et ad vtilitatem Castrj Twbul perpetualiter dedissemus, volentes ex officy nostri debito, Ne cuique graues In sua Justicia existamus, In Concambium earundem terrarum dicto Gregorio filio Nata terras quasdam, Lezna scilicet et Chemerna, ad Triginta Aratra sufficientes sitas in Comitatu Zempliniensi In quibus Mykwtha et Nowalab antea Residebant, vacuas omnino et babitatoribus carentes sibi et per eum suis heredibus heredumque successoribus Coutullimus Jure perpetuo possidendas, et Ipsum Gregorium, per fidelem nostrum Michaelem Comitem de Sarws, In possessionem earundem terrarum Introduci fecimus Corporalem, quarum terrarum mete prout Idem Michael Comes Nobis Insuis Litteris Intimauit, hoc ordiue distinguuntur, Prima meta Incipit aparte orientali de flumine Lothorcz et vádit ad sepulturam Rwthenorum, et Ibi tenet metam cum villa, Peturya, Inde veniet ad fluuium Jezenyce ad plagam Meridionalem, et Ibi est meta, Inde per fluuium Jezenyce veniet Inferius vsque Riuulum Hlewna, Inde ascendit superius ad montem, Qui dicitur Berch, et Inde vádit vsque Caput Riuuli Hlewna, et Ibi tenet metam cum Gopol Comite, et Inde veniet ad partém occide'ntalem ad Chemerna, et Inde tendit ad Caput Riuulj Qui dicitur Sowspathak, et Ibi tenet metam cum filys hyden, et Inde vádit ad Septemtrionem, ad Siluam Sotho ; et Inde per Siluam Sorbucha vádit, ad Riuulum Lwdun, et Inde veniet Inferius per Riuulum Lwdun, Inde transit ad Malnalucathus, Inde vádit ad primam metam Loborcz, et sic terminantur mete, dictarum terrarum In Cuius Rei perpetuam firmitatem presentes litteras Concessimus dupplicis Sigilli nostri munimine Roboratas, Dátum Anno domini Millesimo ducentesimo Quinquagesimo Quarto, Sexto kalendas January, Regui autem nostri Anno (vigesimo). I. Ferdinánd király 1549-ben kelt iteletlevelébol, melynek eredetije papíron megvan Yörösvártt. a Rákóczi-Aspremont-gr. Er-