Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)
Tyburchy exercituales Jobagiones domine Agnetis. illustris Regine Hungarie, domine uostre, personaliter comparentes, Zodam filium Opowr, Bors, et Nicolaum filios Blasy nobiles de Zurchuk, ex quibus et pro quibus ydem Zoda et Bors, cum procuratorys litteris Capituli Wezprimyeusis astiterunt, traxissent in causam. coram nobis, dicti Ladizlaus et Déés, contra, eosdem nobiles, litteras magistri Leurente, comitis Wezprimyeusis et quatuor Judicum eiusdem Comitatus, Inquisitorias, in figura Judici (igy) exhibuerunt continentes. quod Zoda, Bors et Nicolaus predicti, et cognati eorunulem, in Octauis Na tiuitatis, beate virginis, hoc anno, eosdem, Ladizlaum, Déés et cognatos eorum destruxisseut, quosdam ex eis, captiuassent, quosdam uero enormiter uerberassent, omnia bon a eorum penitus auferendo. Adicientes, quod ipsa domina Regina, terram in Zurchuk haberet, Arkybanazurchuk vocatam, super qua, dicti iobagiones exercituales dicte domine Regine, fuissent destructi, per nobiles prenotatos. pro ut idem comes Leurente, et quatuor Judices, ab omnibus, a quibus licuit et decuit, scire potuisset ueritatem in premissis. Ad hec eciam, litteras Capituli Wezprimyeusis, Inquisitorias, que, omnia premissa, eisdem Jobagionibus domine Regine, per ipsos nobiles fuisse irrogata affirmabant, quibus perlectis ydem Zoda et Bors, pro se, et eodem Nicolao predictis lit teris Inquisitorys magistri Leurente, com rtjs^ Wezprimyeusis, et q uatuor Judicnm, cöntradixerunt., _ falsificando ipsum magistrum Lemente, et duos ex eisdem quatuor Jndicib ns videlicet comitem Mathyam de Wrs, et magistrum Ileym de Jutás, ipsas litteras eorum falsas esse asserentes, in eo, vtidem magister Leurente, conies Mathyas, et magister Ileym non exscitu. consensu et uoluntate Donaty et Gelyany aliorum duorum Judicum, ex ipsis quatuor Judicibus nobilium Comitatus Wezprimyeusis predictas litteras Inquisitorias fraudulenter, inique, dolose, et falso modo fecissent emanari contra ipsos. vnde, perdominum Andreám illustrem regem Hungarie dominum nostrum et per nos, tanquam vice Judicem Curie Regie statútum fuerat, quod in quindenis beati Georgy martiris ambe partes coram domino Rege, comparerent iterato, et Ladizlaus et Déés predicti ipsas litteras falsificatas exhiberent, yd(em uero Zoda) Bors et Nicolaus deberent comprobare. vt, magister Leurente, comes Mathyas et magister Ileym, sint falsi Judices et predicte littere eorum Inquisitorie