Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

A bácsi káptalan előtt Simon fiai: Márk és András, Che­mel birtokukat, Mihály fiának: Márknak elörökitik. 1297. A !) V.' Capitulum Bachieusis ecclesie, omnibus xpi fidelibus, pre­sentes Litteras inspecturis, salutem in omnium Saluatore. Ad vni­uersorum noticiam, harum serie, uolumus peruenire. quod con­stituti coram nobis Nicolaus, filius Symonis, Andreas, fráter eius ­dem, pro se, et Petro, fratre suo, sicut dixit ex una parte. Mark filius Michaelis, exaltera. ydem Nicolaus, et Andreas, quandam possessionem suam, Chemel nominatam, pro triginta marcis, mi­nus duabus, mediantibus litteris Capituli sancti Laurency de Hay, una cum patre suo, uidelicet magistro Symone, predicto Mark obligatam, prout iu litteris eiusdem Capituli, uidimus con­tineri, considerantes se, non posse redimere, eidem Mark, reli­querunt, et dimiserunt, coram nobis, iure perpetuo, in filios filio­rum possidendam. In cuius rei memóriám, et perpetuam firmita­tem, ad peticionem parcium, presentes litteras nostras, concessi­mus, nostri Sigilli munimine roboratas, et Alphabeto intercisas Dátum anno domini, M°, CC°, Nonagesimo, Septimo Dyonisio pre­posito, Laurencio, lectore, Jacobo cantore, Sebasciano Bachiensi^ Paulo Syrmiensi, Johanne Zeguediensi, archidiaconis. Michaele custode, Emerico decano, Ceterisque canonicis ibidem deo famu­lantibus, iugiter, et deuote ; A pecsét hiányzik; eredetije a b. Révay cs. ltban Révay: Fasc. I. nro. 12. a. őriztetik. V é g h e 1 y' D.

Next

/
Thumbnails
Contents