Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)
Terminura tercium Octauas Sancti Regis assignauimus, ut tunc Ydvornici duobus solutis Judiciis responderent, quia eciam tunc non per se, sed per homines nomine Symeon scilicet et Petrum filium Albevs, comparuerunt, nec responderunt, Magistro Z, eciam tunc personaliter compareute et quia tunc in tercio Termino simpliciter remanere debuissent, propter negligenciam cu m non de furto ageretur propter minam tamen eos in Judicio adiudicauimus cum essemus in lulunch in Galch et eis terminum quartum assignauimus, scilicet Beate Marié Virginis natiuitatem, illo autem die partibus personaliter coram nobis constitutis, Vdvornici dixerunt, quod nunquam hominem nostrum verberassent, nec vera essent, que Pristaldus contra eosdem proponebat, sed Pristaldum dixerunt esse falsum. Ynde nos Festum Sancti Mathei Apostoli pro Termino assignauimus Magistro Z. ad Pristaldum suum iustificandum. qui illo dato die iustificauit cum essemus in domo Chelei prope Danubium testimonio Litterarum Regis (^olomanni, Bartholomei, Dei gracia Episcopi Vesprimiensis, et Capituli, Arnoldi Comitis de Zala Gecha Comitis de Bors Comitis Belid Seypituc Comitis, Dyonisii calvi de genere Cyurla et aliorum quam plurimorum Parochianorum, et nos secundum peticiouem et eleccionem Vdvornicorum eciam Comitis earundem nomine Budev qui stabat in Judicio iuxta ipsos iudicauimus, ut dictus Magister Z. una cum Comite Gecha de Bors et Mathia custode Vesprimiensi in octauis Sancti Michaelis Vesprimy super bina Pristaldi Uerberacione dampnis, et iniuria illatis prestarent sacramentum de Metis uero nouis, que non iuris ordine nec iudicis auctoritate sed propria Vduornicorum fuerant eleuate, sicut eciam de ore eorumdem Vduornicoriím, et Comitis eorundem Bedev sciuiraus veritatem, et quam plurímorum Testimonio Parochianorum Nobis licuit manifeste easdem cum Judicio tondendo scilicet partém c a p i 11 <7 r ü m c a p i t u m t r i u m h o m i n u ra censuimus clestrueudas, metas autem antiquas quas iniuste idem Vdvornici destruxerant sentenciauimus releuandas. Et ne inter partes, uel eorum heredes de metis possit oriri quescio, et calumpnie scrupulus sopiatur, metas diuidentes terram Samtov a terra Vduornicorum litteris nostris fecimus adnotari. Quas sic homo noster Petrus filius scilicet Volphar fráter Alberti Vice Judicis uostri