Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

tatis animo, recensitis presertira cum Jaan fráter earundem su­pradictus sub Castro Jauriensi tempore occupacionis eiusdem castri, per insultum Regis Boemie uulnus exceperit lethale pro defensione patrie uiriliter dimicando, ac diuersis fortuue casibus, se iu belli certamine immiscendo: intelligentes. eciam per rela­cioues baronum nostrorum, de ipsorum, et patrum suorum meritis graciosis, quibus in conspectu patris nostri domini Stephani nec non domini Bele aui, nostris regum illustrium temporibus, stu­duerunt, eorum quilibet complacere. In recompensacionem tam fidelium meritorum, cum prefata terra a nexu obnoxietatis pri­stine absolventes applicauimus eosdem libertati nobilium, de Zepes, ex uoluntate et beneplacito eorundem ut in eadem liber­tate et servicio permanere debeant, qua ipsi nobiles de Zepes gratulari evidencius dinoscuntur; exercituantes in futurum, sicut de tanta terra exercituandi ceteris mos extitit usitatus. mete autem terre prefatorum prout in litteris Ladislai comitis de Zepes fidelis nostri, videmus contineri, hoc ordine distinguntur. Prima meta supra fontem, in magna Mesde, in latere montis uersus orientem, dehinc descendit transiens riuulum, ad uallem tendens directe uersus occidentem, et ibi est meta terrea abiude procedit paululum per eandem uallem et in parvulo Berch in Latere est meta terrea ; abinde procedit uersus occidentem ad metam maioris ville Thomasi; abinde procedit similiter versus occidentem ad metam ville Lethun et ibi est meta terrea. Abinde uersus occidentem tendit ad metam teotonicorum de villa sancti Ladislai, deinde tendit versus aquilouem ad metas Mychleth, abinde descendit ad quod­dara pratum, quod est Mechok et Petri filii Gurk. Deinde versus occidentem procedendo, et per pratum transeundo, ad caput fon­tis, dehinc uadit uersus orientem ad latus montis, et ibi est meta terrea in latere eiusdem : Abinde tendit directe versus meridiem in latere eodem, et uiam transeundo in minimo Berch est meta terrea. Abinde descendit similiter versus meridiem, et uix ad iactum sagitte est meta terrea, et abinde reuertitur ad metam, que est primo posita, et sic terminantur mete supradicte. In cuius rei memóriám perpetuamque firmitatem, ne nostre concessionis series retractari valeat, aut aliqualiter, in irritum reuocari, pre­sentes concessimus Litteras, duplicis sigilli nostri munimine ro­boratas. Dátum et Actum per manus discreti viri magistri

Next

/
Thumbnails
Contents