Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

non constabat, fidelibus nostris Capitulo Agriensi nostris dedi­mus litteris in mandatis, vt cum Comite Petro filio Symonis de kasuh homine nostro, eorum mitterent testimonium fidedignum, coram quo idem homo noster prefatam terram. Bezeu vocatam. reambularet et statueret Comiti Jacobo memorato, Si non fieret contradictum, Contradictores vero si qui fierent ad nostram cita­rent presenciam ad terminum competentem, Quiquidem post mó­dúm nobis rescripserunt, quod cum prefato homine nostro ipso­rum miserunt testimonium fidedignum, et quod reambulassent predictam terram et statuissent Jacobo memorato nullo contra ­dictore existente, Nos igitur consideratis, seruicyset fidelitatibus prefati Jacobi, que idem nobis in vniuersis expedicionibus Regni nostri, cum omni fidelitate exhibuit et impendit, memoratam ter­ram Bezeu vocatam cum suis vtilitatibus et pertinencys vniuer­sis sub metis et terminis infra scriptis memorato Jacobo dedimus donauimus atque tradidimus iure perpetuo. et in filios filiorum possidendam pariter et habendam, Mete autem et terminy qui­bus eadem terra Bezeu vocata ab alys terris nostris circumlimi­tatur. taliter explicantur, Primo in cipit in quodam loco vbi qui­dam fluuius Chabrad vocatus cadit in fluuium Zechna nominatum vbi in eodem fluuio Chabrad vádit supra uersus orientem et per­eundo ad bonum spácium, iu quodam loco exit ad partém meri­dionalem de eodem et Ibi sunt due mete terree ab hinc pergendo ad eandem plagam meridionalem et per transiendo quandam pla­niciem ligeth vocatam, iungit fluuium Jezeneu nominatum et il»i sunt due mete terree, ab hinc super eodem fluuio egreditur ver­sus orientem et eundo per bonum spácium exit ad partém meri­dionalem de eadem vbi sunt similiter due mete terree deinde procedit adhuc ad eandem plagam meridionalem et per trans­eundo quandam Siluam peruenit ad Campum Nvrezmezeu nomi­natum vbi in medio ipsius Campi sunt due mete terree et ibi re­flectitur versus orientem et transeundo peruenit ad quendam locum Rakatyas vocatum deinde eundo iungit Riuulum Zachka vbi iuxta ipsum Riuulum sunt due mete terree, et ibi regreditur in eodem Riuulo versus meridiem, et pergendo in eodem, ipse Riuulus cadit in fluuium Zwetyce nominatum, vbi sunt due mete terree, et in ipso fluuio Zwetyce ad modicum descendendo exit ad meridionalem partém de eodem et ibi sunt due mete terree abhinc

Next

/
Thumbnails
Contents