Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius VI. (Budapest, 1876.)

inotli exemplo accensi ad fidelitatis obsequia facilius iuclinentur. ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire quod cum Michael comes. filius alberti, de genere Huntpazuan in magnis arduis et grauibus expedicionibus regno nostro inminentibus di­uersis fortune casibus intrepide se committens ad omnia regni nostri negocia prospera et aduersa se exposuerit inreprehensibi­literet sine nota alicuius redargucionis semper se gesserit in eis­dem et fidelitatem fidelitatibus continuans uirtutem uirtutibus in­ferens, pro fidelitate domino nostro regi nobis et corone debita ut de alvs eius fidelitatibus et factis prospere gestis taceatur, idem pluribus plagis exceptis, pluribus annisin terra Rutenorum, quod notorium est nec al (iquali satis) faccione celari potest cap­tus extitit et detentus cum graui iactura rerum,et periculis per­sonarum, in expedicione regni que tunc temporis emergebat, cui nec tunc per dominum nostrum regem et per nos suis meritis condigne responsum fuerit uel occursum nec intoto nec in tanto. Ceterum filius eiusdem Myke uocatus paterne fidelitatis uestigia secutus, ab euo sue puericie inreprehensibiliter et cum sincera fidelitate domino nostro regi nobis et regno in omnibus expedicio­nibus grauibus et arduis fidelitatem seruauit indefesse et quam­quam in huiusmodi regni turbacionibus uaria et plurima dampna exceperit fidelitatis tamen priuilegium non uiolans eam tenuit efficaci studio et seruauit, premissis itaque eiusdem seruicys ponderatis in recompensacionem pretactorum tam seruieiorum quam dampnorum, terras nostras Cherkvénig uidelicet et Rodo­uanch in comitatu posoga existentes cum terminis et limitibus antiquis dedimus donauimus et coutulimus de consensu et bene­placito domini nostri regis ac Bele ducis tocius Slauonie et Croa­cie karissimi fili nostri, fideli nostro Myke sepedicto filio comitis degenere Iluntpaznan et heredibus suis heredum­que successoribus iure perpetuo et pacifico possidendas, quarum mete taliter distinguntur, Prima meta terre Cherkeuyg incipit aparte meridionali de Aq . . . . iwa ubi est meta terrea et tendit uersus aquilonem ad puteum Halapna qui est pro meta. Inde uadit ad arborem Gartan que signata est signo crucis que habe­tur pro meta. Inde ascendit ad unum Bercii . . . . it ad arborem piri crucesignatam, et per eundem Bercii eundo usque orientem uenit ad arborem Corni crucesignatam fnde reflectitur, et uadit

Next

/
Thumbnails
Contents