Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
A csornai convent II. Ulászló királynak jelenti, hogy hozzá intézett parancsa folytán Nemexpvlai Balást és Dénest, Zoldynfölde nevű pusztába beiktatta. 1515. Nos Conuentus Monastery Beati Michaelis Archangeli de Chorna, Memorie commendamus Tenore presencium significantes quibus expedit universis, quod nos litteras introductorias et statutorias Serenissimi principis domini Wladislai dei gracia Regis Hungarie et Bohemie etc. domini nostri graciosissimi nobis directas summa cum obediencia recepimus in hec verba Wladislaus dei gracia Rex Hungarie et Bohemie fidelibus nostris conuentui ecclesie de Chorna salutem et gráciám quod nos tum ad nonnullorum fidelium nostrorum humillime supplicacionis instanciam per eos pro parte fidelium nostrorum Nobilium Blasi et dionisi de Nemes pulya maiestati nostre factam, Tum vero attentis et consideratis fidelitate et seruiciis eorundem, per eos, sacre imprimis huius Regni nostri Hungarie corone et deinde maiestati nostre iuxta eorundem possibilitatis exigenciam exhibitis et impensis, Totale predium Zoldynfeldew vocatum inter metas possessionum Baronya Chawa Dobrona et Harachon vocatarum omnino in Comitatu Soproniensi existencium et habitum, In cuius quidem predy pacifico dominio ydem Blasius et Dionisius progenitores suos ab antiquo perstitisse seseque persistere asserunt eciam de presenti, Simulcum totali et omni Jure nostro regio, si quod in eodem predio qualitercunque haberemus aut nostram ex quibuscunque causis vys módis et racionibus concerneret maiestatem, ac pariter cum cunctis eiusdem utilitatibus et pertinenciis quibuslibet premissis sic ut prefertur stantibus et se habentibus memoratis Blasio et dionisio, ac per eos Gregorio fratri eorundem de dicta Nemespulya ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis vigore aliarum litterarum donacionalium superinde confectarum, noue nostre donacionis titulo in perpetuum contulerimus, velirausque eosdem in domínium eiusdem per nostrum et vestrum homines legitime facere introHazai Okmánytár. V. k5t. 27