Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
quibus expedit vniuersis: Quod nos debitum vt decet habentes respectum ad fidelitatem et fidelium Seruiciorum merita, fidelis nostri Egregy Johannis Fanchy: que ipse Sacre imprimis huius Regni Hungarie Corone et deinde Maiestati nostre, Juxta, ipsius possibilitatis exigenciam cum omni fidelitatis constancia exhibuit et impendit: Totum et omne Jus nostrum Regium Si quod in possessione Kyslok in comitatu Simigiensi existente habiti (igy) : que Nobilium condam Anyán dicti: ac Benedicti demetrj' Kopaz Anthony Georgy et Stephani de predicta Kyslok, ac domine vrsule Sororis eorundem prefuisset: qualitercunque haberemus aut eadem nostram ex quibuscunque causis : vys módis et racionibus concerneret Maiestatem : Simulcum cunctis suis vtilitatibus et pertinencys quibuslibet: Terris scilicet Arabilibus cultis et incultis : Agris pratis pascuis, Campis fenetis, Siluis Nemoribus Montibus vallibus vineis vinearumque promonthorys, Aquis fluuys, piscinis piscaturis: Aquarumque decursibus, Molendinis et eorum locis, Generaliter vero quarumlibet vtilitatum et pertinenciarum suarum integritatibus quouis nominis vocabulo vocitatis, sub suis veris metis et antiquis existentibus: Memorato Johanni Fanchy, suisque heredibus et posteritatibus vniuersis, dedimus donauimus et contulimus, Immo damus donamus et conferimus : Jure perpetuo et Irreuocabiliter tenendum possidendum pariter et habendum : Saluo Jure alieno harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante: Quas in formám nostri priuilegy redigifaciemus, dum nobis in specie fuerint reportate: Dátum In curia nostra Wyssegradiensi : In vigilia Ascensionis domini: Anno domini Millesimo Quingentesimo duodecimo : Regnorum nostrorum Hungarie etc. Anno vigesimo tercio Bohemie vero Quadragesimo Tercio. (P. H.) Reláció Reuerendj domini Michaelis Episcopi Boznensis Secretary Regie Maiestatis. Kívül: Regestrata folio Lxiij Anno 1512. Eredetie ép papiron, a gr. Bánffy cs. Háráben Kolosvárott fasc. 114. Nr. 11 a. őriztetik. Véghely D.