Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
fidelibus tam presentibus, quam futurís. salutem in salutis largitore; Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire. Quod Gobul filius Lenguardí, iudex Saxonum de Scepus ad nostram accedens presenciam; nobis humiliter suplicauit, rogans instanter, ut totam terram Stephani aurifabrí de Scepus sine herede decedentis quam idem sub annuo censu a nobis tenebat; sibí ex benignitate Regia, pro suis seruicys, nobis exhibitis et exhibendis; conferre dignaremur; Nos igitur consideratis seruicys ipsius Gobul comitis, meritorys que nobis fideliter inpendit, et inpendere poterat infuturum; totam terram ipsius Stephani aurifabrí sub eodem annuo censu, infesto sancti Martini annuatim nobis persoluendo; sub quo idem Stephanus tenebat et sub eisdem metis antiquis ac terminís, quibus dictus Stephanus aurifaber tenuerat, contuliraus, dedimus et donauímus eidem Gobul comití, suisque heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Vt igitur huius nostre collacíonis seu donacionis seríes robur optineat perpetue firmitatis; nec per quempiam possit inposterum seu debeat retractarí; presentes eidem Gobul comiti dedimus litteras duplicis sigillí nostri munimíne roboratas. Dátum per manus magistri Farcasy, electí Zagrabiensis, aule nostre vicecancellary dilectí et fidelis nostri. Anno domini. Millesimo. CC°, Sexagesimo tercio. Regní autem nostri; anno vicesimo octauo — V. István királynak alább az 1272-dik évnél felhozandó okmányából, melynek eredetie az Abauj vármegyei Bárczay család levéltárában XXXV. csomag, 1 szám alatt van. Ráth K. 28. A vasvári káptalan előtt Ehellős és György fiai, Sár, Hidvég és Pulán pusztákon megosztoznak. 1265. Nos Capitulum ecclesie Sancti Michaelis de Castroferreo Notum facimus tenore presencium vniuersis quod Petrus Paulus Echel et Marcellus fily Ehelley ex vna parte Jurk et adompreth fily Georgy ex altéra coram nobis constituti, retu-