Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
gittima Statucione earundem medietatum Castelli possessionumque et Bonorum ad eosdem pertinencium pro eisdem Johanne Georgio et Francisco pethew5 ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis, nullo penitus inibi contradictore apparente, superinde imperpetuum facta, in pargameno sub Sigillo eiusdem Capituli priuilegialiter confecte, Tenorum infrascriptorum, Supplicantes Maiestati nostre ydem Johannes ac Georgius et Franciscus pethew humilliter. vt easdem Binas litteras : nostras donacionales : et Statutorias, Ratas gratas et acceptas habendo, presentibusque litteris nostris priuilegialibus de verbo Ad verbum sine diminucione et Augmento Aliquali inseri et inscribifaciendo, Easdemque Nichilominus et omnia in eis contenta, pro Eisdem Johanne Georgio et Francisco ipsorumque heredibus et posteritatibus vniuersis, Innouantes perpetuo valituras nostro priuilegio confirmare dignaremur, Quarum prime videlicet nostre donacionis Tenor Is est, ÍNoa Wladislaus dei gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus Tenore presencium signiticantes quibus expedit vniuersis, Quod habentes consideracionem Ad fidelitatem et fidelium seruiciorum gratuita merita fidelium nostrorum Magnificorum Johannis pethew de Gerche Magistricurie Illustrissimorum liberorum nostrorum, Ac Georgy fratris eiusdem, Que ipsi Sacre imprimis huius Regni nostri Hungarie Corone, Ac deinde Maiestati nostre cum omni fidelitatis constancia exhibuerunt, et impenderunt Totum et ornne Jus nostrum Regium si quod in directis et equalibus medietatibus Castelli Zewdy nunccupati, Ac possessionum Machalaka Zabran et Kasa in Orodiensi, ac Zeer et Zenthgyerwgh in Chongradiensi, Item Hodos in Themesiensi necnon Magoch et Kwtthas in Chanadiensi, Item Barlad inde Kewy Ac Agyagos et memes vocatis earundemque cunctis pertinencys, inde Krasso Comitatibus existentibus, In cuius et quarum scilicet omnium pacifico dominio ydem Johannes Ac Georgius progenitores ipsorum consequenterque seipsos, Alias perstitisse, Sed per Magnificum condam Johannem Wngor Wayuodam violenter Ac preter omnem viam Juris eiectos et exclusos fuisse Asserunt, qualitercunque haberemus, Aut nostram ex quibuscunque causis vys módis et racionibus concernerent Maiestatem, Simulcum cunctis suis vtilita-