Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)

rum prope Gorbonok pro contumacia censuris, Ecclesiasticis, pernos et Auctoritate nostra Inuolutus et irretitus extiterit, idemque Andreas in eisdem hucusque indurato corde perste­terit, Quia tamen meliori ductus consilio, nostris et Ecclesie paruit mandatis, cum Eodemque domino Martino super Ex­pensis composuit et concordauit, Ideo nos Eundem A Senten­cys et censuris memoratis, quibus irretitus fuerat, in forma Ecclesie duximus absoluendum et Absoluimus perpresentes Quocirca vobis dominis et vestrum cuilibet in solidum in vir­tute sancte obediencie et sub Excommunicacionis pena firmi­ter mandamus quatenus dum et postquam proparte ipsius An­dree fueritis presentibus requisiti sew altér vestrum fuerit requisitus, Extunc vos et vestrum quilibet Eundem publice et Manifeste coram populi multitudine, absolutum pronunccietis et quilibet vestrum pronuncciet Tociens quociens necessarium fuerit et opportunum, presentibus perlectis Exhibenti restitutis Dátum Chasme secundo die festi beati ladislai Regis Anno domini Millesimo quadringentesimo Nonagesimo octauo, (Gyürü pecsét.) Eredetie rongált papiron, az Ostffy cs. ltárában fasc. 2. Nr. 24. a. őriztetik. A pecsét zöld viaszba van nyomva. Véghely D. 257. II. Ulászló király, Hernátmestery Ferencz, Bernát, Imre és Bálás részére, pallosjog kiváltságot ad. Buda, 1502. Nos Wladislaus Dei Gracia Rex Hungarie et Bohemie etc. Memorie commendamus Tenore presencium Significantes quibus Expedit vniuersis, Quod nos tum attentis et considera­tis fidelitatibus et fidelium seruiciorum gratuitis meritis fideli­um nostrorum Nobilium francisci, Bernaldi, Emerici et Blasy filiorum videlicet condam Nobilis Michaelis de Hernalthmester per ipsos vti didicimus sacre imprimis Iluius Regni nostri Hungarie corone ac deinde Maiestati nostre pro locorum et

Next

/
Thumbnails
Contents