Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)

obligacionibus in eisdem literis expressatis dedissent, donas­sent et tradidissent jure perennali possidendam tenendam et habendam. Quibus presentatis idem Paulus de Jaurino, pro annotatis Judici et Juratis civibus dicte Civitatis nostre So­proniensis ex parte dicti Wlrici Groffnyker, per eandem no­stram personalem presenciam in premissis iuris medelam, Ju­sticieque supplementum supplicavit elargiri, Quo audito prefa­tus Nicolaus Zaz et Venceslaus literátus pro annotato Wlrico Groffnyker, cum procuratorys literis vestris, in eandem no­stram personalem exsurgentes presenciam responderunt ex adverso, Quod idem Wlricus Groffnyker predictum predium Egred a manibus dictorum Judicis et Juratorum civium dicte Civitatis nostre Soproniensis non occupasset sed ipse idem predium Egred ex collacione nostra ac mediantibus literis no­stris donacionalibus Jure perhennali teneret, et easdem literas nostras donacionales in presentibus diebus Judiciarys, coram nostra personali presencia exhibere prornpti essent et parati Cum autem nos hys auditis, tercium diem tunc proxime ven­turum pro exhibicione hujusmodi literarum nostrarum dona­cionalium, eisdem deputassemus, tandem eodem tercio die in­stanti, ydem, easdem, ad Juridicas nostras trinarias requisicio­nes coram eadem nostra personali presencia producere minimé valuerunt. Quibus sic habitis prefatoque procuratore dictorum actorum, eisdem ipsi eciam procuratores dicti Ulrici eidem, superinde pernos Judicium et Justiciam suplicarunt ministrari, et quia prefati procuratores dicti Ulrici Groffn) ;ker prescriptas literas nostras donacionales prout habere et producere velle adnostram Juridicam requisicionem proposuerunt, minimé ex­hibere valuerunt. Ex seriebus autem predictarum utrarumque literarum videlicet tam ipsius condam domini Karolj Regis donacionalium quam eciam annotati capituli ecclesie Jaurien­sis, prescriptum predium Egred primum per ipsum condam dominum Karolum Regem, dicto condam Comiti Corrardo, filio Comitis Stefani, Judicis dicte civitatis nostre Sopronien­sis pro servic} ;s eiusdem simul cum cunctis eiusdem utilitati­bus et pertinencys quibuslibet, in perpetuum donasse, et tan­dem per annotatum condam petrum filium Stefani de Harka et Stephanum filium suum, successores scilicet ipsius condam

Next

/
Thumbnails
Contents