Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)

petuamque rei memóriám Tenore presencium significamus Quod etsi cunctarum ecelesiarum lege dyocesana gubernacioni nostre subiectarum diligentem gesserimus indefesseque gerimus curam ut officia, ministeriaque diuina sedula uigilancia per­agantur, ac ut cura animarum ab omnibus presbiteris saltem parochialibus propensiori studio exerceatur socordem negli­genciam animaduersione digna cum auribus nostris insonuerit castigando aut opportunis saluberrimisque remedys omnia ani­marum dispendia diluendo, tamen plurima in dies eueniunt, que haud sine paruo cordis nostri merőre accipimus Proinde cum ecclesia sancte Marié in alEwrs fundata ab ecclesia beate Mariemagdalene matrice scilicet in felEwrs fundata satis longa distancia separetur, nemoraque, et wepres ab vna ad aliam ire volenti necesse sit pertransire, et pro eo non semper tu­tum fuerit sitque presbitero ad dictam ecclesiam sancte Marié aut parochianis ad matricem ecclesiam presertim mulieribus quibus vagandi et omnis mali occasio est desecanda, accedere et proficisci, paucitatequoque missarum, parochianorum animi a diuina religione ac sincera deuocione decrescere dignoscan­tur lntelleximus eciam quod plerumque maximé autem bru­mali tempore dum scilicet asperitas hiemis plus seuire, cor­poraque humana constringere sólet, nonnullos absque confes­sione, sacraque vnccione decessisse, necnon cadauera mortuo­rum, crebris vicibus tarde humata extitisse Qua racione, et coram nobis meminimus lites et controuersias inter patronos ecclesie sancte Marié, et prepositum de Ewrs ortas et susci­tatas fuisse Quam obrem pastoralis nostri officy cura coge/ite volentes premissis occurrere ac saluti necessitatique hominum in AlEwrs commorancium salubrius consulere et prouidere, diuinaque ministeria ac sacras missas domino celi largiente augmentare, matúra inter nos deliberacione prehabita, de fra­trum nostrorum videlicet Capituli Ecclesie nostre consilio, prefatam Ecclesiam sancte Marié in AlEwrs fundatam, dimen­brare ac separare ab ecclesia beate mariemagdalene in fel­Ewrs fundata, deliberauimus, persuasimusque, cum vtraque adeo bonis Dotalicys habundet, quod comode et decenter presbiterum siue plebanum proprium, qui diuina, ecclesiasti­caque sacramenta sine quauis negligencia aministraturus est,

Next

/
Thumbnails
Contents