Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
Nos Conventus Ecclesie beati Johannis Baptiste de Jazow. Memorie commendainus tenore presencium significantes quibus expedit vniuersis. Quod Nicolaus de Gagh ladislaus Andreas et Gregorius de Bathor Michael et Thomas de Wendegy Idem Nicolaus de Gagh et Michaelis, prefatus vero ladislaus de Bathor Demetrii Johannis Nicolai et Georgy antefatus autem Andreas Thome ipse quoque Michael pauli petri et ladislai, annotatus denique Thomas de Wendegy Stephani Cherubini et Johannis fratrum scilicet ipsorum premissus (?) siquidem Gregorius de Bathor Michaelis de eadem Bathor carnalis fratris, ac Stephani tilii suorum nec non Anthonii et pauli filiorum ipsius Michaelis de Bathor onera et cuncta grauamina racione subscriptorum super se assumentes ab vna ac Andreas et Stephanus de Barcza Idem Andreas petri Johannis ladislai et Michaelis prefatus vero Stephanus Georgy et filiorum scilicet ipsorum omnia et cuncta grauamina racione subscriptorum similiter super se assumentes ab altéra partibus coram nobis personaliter constituti dixerunt et sponte confessi sunt in hunc modum Quomodo ipsi Nicolaus de Gagh ladislaus Andreas Gregorius et Michael de Bathor altér Michael et Thomas de Wendegy totales possessiones Nadass Sadan Skaras (?) Bagdan lengenfalwa Zeplak felswNadasska, vtrasque Chay in Abawywariensi in Sáros comitatibus adiacentes ac pertinencias earundem in ipsos per mortem condam dominici laczkty de dicta Nadass successorio atque hereditario iure deuolutas et condescensas, que nunc erga manus alienas indebite tenerentur, possiderentur et haberentur, demptis possessionibus vtraque Zemere vocatis, in dicto comitatu abawywariensi adiacentibus ad dictam possessionem Nadass pertinentibus, nunc erga manus ipsorum pacifice habitis propria ipsorum facultate ab huiusmodi alienis manibus rectificare et reobtinere .... valentibus cum prefatis Andrea et Stephano de Barcza talem fecissent disposicionem perpetuo duraturam Quod si prefati Andreas et Stephanus de Barcza propriis ipsorum laboribus fatigiis et expensis dictas possessiones et pertinencias earundem erga dictas manus alienas existentes simul vei aliquas aut aliquam earum totaliter scilicet vei párHazai Okmánytár. V. köt. 22