Ipolyi Arnold–Nagy Imre–Véghely Dezső: Hazai okmánytár. Codex diplomaticus patrius V. (Győr, 1873.)
I. Mátyás király, Péntek birtokot érdeklöleg, dengelegi Pongrácz János erdélyi vajdához parancsot küld. Buda, 1476. Commissio propria domini Regis Mathias dei gracia Rex Hungarie Bohemie etc. Fideli nostro Magnifico Johanni pongrácz de dengeleg Wayuode ac eius viceuayuode parcium Regni nostri Transsilvanarum Salutem et gráciám. Exponitur Maiestati nostre in persona Fidelis nostri petri de Iklod Quod quamuis ipse porcionem suam possessionariam in possessione penthek vocata in partibus Regni nostri Transsiluanis existente habitam quam fidelis noster Egregius Johannes de Zerdahel occupatiue tenebat ab eodem coram vobis in Sede vestra Judiciaria Juris ordine reoptinuerit per vosque eadem eidem restituta fuerit. Tamen tandem ad quasdam literas nostras ad simplicem exposicionem eiusdem Johannis de Zerdahel emanatas eandem porcionem possessionariam a manibus eiusdem exponentis occupassetis et eidem Johanni rursus tenendam commisissetis In preiudicium Juris eiusdem et dampnum valdemagnum. Et quia nos nullius Jura volumus. vt ad instanciam cuiuscunque indebite opprimantur. Ideo fidelitati vestre firmiter mandamus quatenus visis presentibus et rebus sic prout Maiestati nostre exponitur stantibus et se habentibus prescriptam porcionem possessionariam, si ipsum exponentem, et non alium de Jure concernit. iuxta premissam vestram adiudicacionem. eidem exponenti remittifacere, et ipsum in eadem, si et inquantum de Jure ad eum pertinet, contra omnes illegittimos impeditores protegere tuerj et defensare debeatis in persona nostra et auctoritate vobis presentibus in hac parte attributa et iusticia mediante Secus non facturi presentibus perlectis exhibenti restitutis. Dátum Bude In festő beati Georgy martyris Anno domini Millesimo Quadringentesimo Septuagesimo Sexto, Regnorum nostrorum Hungarie, etc. Anno decimo Nono Bohemie vero septimo.